139. A zalavári konventnek bizonyságlevele, hogy Zebechkei Zobolch Alsó Gyertyánagh földet Miklós comesnak eladta. 1295.

Nos frater Vysunc miseracione Diuina Abbas Zaladiensis locique eiusdem Conuentus memorie commendantes significamus quibus expedit tam presentibus quam futuris vniuersis presencium per tenorem: quod constitutus coram nobis Zobolch filius Mortunus de Zebechke, ut dixit, personaliter quandam terram suam seu possessionem Inferiorem Girtianagh uocatam oraculo uiue uocis est confessus, omnibus uicinis et commetaneis suis, ut asseruit, fauentibus et permittentibus, pro nouem marcis Comiti Nicolao perpetuo et irreuocabiliter in filios filiorum uendidisse possidendam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs ad eandem. Cuius quidem terre mete prime et angulares incipientur a parte occidentali in uicinitate possessionis Ecclesie de Copornuk, ubi sunt tres mete, una super arbore cher, due terree super magna uia, que arbor zalauchfaia uocatur; in eadem strata pupplica (így) tendendo uersus septemtrionalem sunt due mete terree; aduc in eadem plaga meando perueniet ad duas metas super arbores silicis, et ibi separatur a uicinitate possessionis Ecclesie predicte; in eadem uero plaga per uiam eandem perueniet ad tres metas angulares, que sunt super arbores silicum cruce signatarum, que separant a terris et metis Zigar; uersus autem meridionalem abhinc uoluendo, in eadem magna uia procedendo peruenit ad duas metas, una super arbore cher, alia terrea, ubi uicinatur terris filiorum Matye; aduc in eadem strata pupplica in eadem plaga tendendo descendit inter duas ualles, ubi sunt due mete terree, et ibi cadit in riuulum unum, et per riuulum in eadem plaga currendo ad fontem hydegkut uocatum perueniet, ubi uicinatur et contiguatur terris et metis Nicolay Comitis predicti; et perueniet abhinc ad metas prius scriptas; et ibi mete eiusdem terminantur. In cuius rei memoriam, quod ut ratum sit, ad instanciam et peticionem parcium nostras concessimus litteras impressione (így) nostri sigilli roboratas. Datum feria secunda ante Ascensionem (így) anno gracie M°CC° nonagesimo quinto.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét zöld-sárga-vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)