127. Lodomér esztergami érsek az esztergami káptalannak oda itéli a Miklós esztergami polgár által az esztergami sz. Domokos egyházi kerületben elfoglalt földet. 1295.

Damus pro memoria, quod cum discreti viri, karissimi in Domino fratres nostri, Magister Thomas Prepositus et Capitulum Ecclesie nostre Strigoniensis, super facto uerberum et uulnerum iobagionum suorum, Malyna scilicet villici, Chytho, Thome et Kunch et uxorum eorundem, Chotho et Thome de Noua Villa de districtu Ecclesie Sancti Dominici de Strigonio, necnon super iniurijs uerbalibus, per Nicolaum aurifabrum ciuem Strigoniensem quibusdam ex eodem Capitulo, et iobagionibus eorum illatis, ipsum Nicolaum ad presenciam nostram citari fecissent, et uoluissent eum iudicialiter agere coram nobis; idem Nicolaus per modum excepcionis contra eosdem fratres nostros proposuit et egit taliter e conuerso, ut illi homines de Nona Villa essent iobagiones ipsius, et super terra eius residerent per ipsum locati, et super hoc priuilegia domini Philippi bone memorie quondam Archiepiscopi Strigoniensis, proximi predecessoris nostri, et nostrum haberet confecta. E contrario autem ijdem fratres nostri replicantes dixerunt, ut illa terra, super qua predicti homines residerent, esset eis, et fuisset in concambio et permutacione terre eorum in suburbio Castri Strigoniensis in parte occidentis constitute, super qua pro nobis ortum fieri fecimus et pistrinum, per nos assignata in perpetuum et statuta, nostri priuilegij testimonio similiter mediante; quod se habere eciam sunt confessi. Vnde auditis parcium proposicionibus huiusmodi decreuimus, eisdem uolentibus et assumpmentibus liberaliter et libenter; ut in termino ad hoc a nobis specialiter et libenter assignato, ambe partes priuilegia et instrumenta sua, si que habent, coram nobis, super hoc confecta negocio, ad inuicem in figura nostri iudicij exhiberent. Verum cum per eosdem coram nobis fuissent eadem privilegia presentata; nos predictam terram recollegimus et comperimus nostri priuilegij ex tenore eisdem fratribus nostris esse datam et collatam in modo concambij et permutacionis, quemadmodum est premissum, et a loco eiusdem vinee Archiepiscopalis, quam idem Nicolaus habet ad presens et tenet, per magnum spacium terre distare, et locus aree, seu torcularis, in quo est reclinatorium siue tugurium, racione cuius predictas terras sessionales idem Nicolaus uendicare sibi contendebat, sit intra terminos eiusdem vinee constitutus; prout eciam ad ipsam terram inspiciendam homines nostros fideles de domo nostra duximus destinandos, qui nobis retulerunt nichilominus illud idem. Ideo nos predictam terram sessianalem, pretextu cuius lis fuerat susscitata, eisdem fratribus nostris, Preposito et Capitulo Ecclesie nostre Strigoniensis per Arnoldum de Ech, filium Comitis Abrahe, familiarem iuuenem Domus nostre decreuimus perpetuo, plenarie et pacifice statuendam, prout in nostro priuilegio continetur; super eo eidem Nicolao et suis posteris perpetuum silencium imponentes; cum idem Nicolaus racione unius terre aliam terram maliciose nisus fuerit occupare, et eius priuilegia non contineant commetaneos et vicinos; priuilegia uero eorundem fratrum suos conterminales contineant et nominent manifeste. Preterea tercio die octanarum Epiphanie Domini apud Strigonium in nostra capella, iuxta examen nostri indicij, Petras Decanus, uel Johannes Comes, aut unus trium procuratorum eiusdem Capituli, contra eundem Nicolaum si iurauerit super eo, ut idem Nicolaus pensionem terre eorundem fratrum nostrorum, inter minorem Danobium, et inter clausuram aque Taplucha constitute, eisdem fratribus nostris et eorum procuratoribus a quadriennio negligenter et contumaciter non dedisset, uidelicet unciam regalium et vsualium monetarum; et quod eisdem fratribus nostris contradicentibus, reclamantibus et iuuitis, in eadem terra corum inter minorem Danobium et clausuram aque Toplycha quoddam magnum stagnum, et duo fossata magna et inutilia fecisset, per que uias balneorum et molendinorum suorum impediuisset, clausuram molendinorum per ea nichilominus infirmando, ubi idem Nicolaus quoddam minus bonum et inutile fecisse dignoscitur molendinum; non considerans seu attendens, quod iuxta tenorem priuilegij Capituli memorati eedem vie molendinorum et balneorum ex conuencione esse absque impedimento aliquo libere debuissent, nec idem Nicolaus super eadem terra ortum, uel domos aliquas construxisset, prout in priuilegio eiusdem Capituli tenebatur: quo iuramento prestito et legaliter expedito, ipsum Nicolaum et eius posteros super iure locationis eiusdem terre per huiusmodi insolencias, negligencias et illicitas facciones decernemus merito cecidisse, et ius, si quod habebat, eciam amisisse. Super facto autem uerberum et uulnerum tam uirorum quam mulierum, et uerbalium iniuriarum, et super facto occupacionis terre eorundem fratrum nostrorum, inter vineam Pentek et inter ecclesiam Sancti Dominici situate, et per plantacionem vinee per ipsum Nicolaum, ut dicitur, occupate; prout in nostro priuilegio exinde concesso viderimus contineri, faciemus iudicium inter pertes, sicut de iusticia videbitur expedire. Datum Strigonij feria sexta proxima post festum Sancti Nicolai Episcopi et Confessoris anno Domini M°CC° nonagesimo V.°

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 933. l.)