122. Thomasina III. Endre király anyjának Soob nevű földet tárgyazó adománya László comes, Miklós fia számára. 1295.

Thomasina Dei gracia mater domini Andree Illustris Regis Hungarie, omnibus Christi fidelibus preseus scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Dignum est et omni consentaneum racioni, vt uiri strenui, qui se fortune casibus pro nobis subiicere non formidant, a nostra clemencia recipiant antidota premiorum. Eapropter ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod licet fidelitates actusque meritorij Comitis Ladizlai filij Nycolai notorij sint, nec aliquo quovis possint exonisito colore effuscicari; tamen quia modernis temporibus sic homines per exempla informantur, quemadmodum cera impressionem imaginis recipit ex sigillo; ut fidelitatis ipsius Comitis Ladizlai uestigia ad posteros, qui futuris nasceutur temporibus, transmittamus, aliquos ex suis actibus, etsi non omnes, uolumus in presentibus explicari. Cum enim, ut inde exordiamur, dominus Ladizlaus quondam illustris Rex Hungarie ingressus fuisset uniuerse uiam carnis, et dominus Andreas, karissimus noster filius, non armis bellicis, non insultibus uiolentis, nec aliquo quouis humano ingenio, sed solummodo Diuina fauente gracia, ipsi domino Ladizlao successisset in Regni solium, sibi debitum iure ac ordine geniture, predictus Comes Ladizlaus cidem filio nostro fidelissimos exhibuit famulatus. Preterea cum Johannes filius Herrici Bani praue cogitacionis desideria in secreto sui cordis concepta foras in opus perducere non formidans, sed atrocitate orrendi criminis tam se quam suos posteros maculando, in quibus paris sceleris exempla metuuntur, ipsum Regem Andream, dominum suum naturalem, captata opportunitate temporis, fidem seu fidelitatem uiolando pollicitam captiuasset; memoratus Comes Ladizlaus, ut Regia Sublimitas posset a laqueis eripi tam improbi detentoris; suam operam et sollicitudinem non destitit exhibere, et cum fraudulenta huius uiolenti astucia a suis laqueis Celsitudinem pauesceret remittere Regiam, nisi securitate datorum obsidum muniretur, sepefatus comes Ladizlaus predicto Johanni liber et spontaneus se dedit in obsidem, ut iugum detentoris orrendi Regia possit euadere Celsitudo; nec aliter a predicto Magistro Johanne idem Comes Ladizlaus se liberar e potuit, nisi ducentis marcis pro sua liberacione primitus persolutis, quemdam nichilominus filium suum loco sui pro obside relinquendo; vbi dictus puer propter maliciam aieris in egritudinem incidens, extremum diem clausit. Ad hec cum Mize, quondam Palatinus, castrum Zeckchu contra nostram detineret Maiestatem, sepefatus Comes Ladizlaus in obsessione seu expugnacione dicti castri unacum Nicolao Palatino laudabiliter perstitit, donec huiusmodi negocium, bono inchoatum principio, fiue fuit feliciori consummatum. Et licet memoratus Comes Ladizlaus pro fidelibus obsequijs, pro strenuis actibus, pro suarum documentis probitatum longe maioribus munificencijs esset dignus; tamen ut uotis eius aliquantisper annuamus, quamuis pro magnis minima; pro arduis exhigua facere uideamur, quandam terram nostram Zub uocatam, ad Segusd predium nostrum pertinentem, cum omnibus suis utilitatibus et attinencijs uniuersis dedimus, donauimus et contulimus sepefato Comiti Ladizlao, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, iure perpetuo pacifice possidendam et habendam. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patria Pauli Dei gracia Episcopi Quinqueecclesiensis, aule nostre Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° nonagesimo quinto.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 936. 1.)