114. III. Endre királynak Vota helységet tárgyazó adománya Ougyai Endre comes fiai számára. 1295.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Petrus et Farkasius Comites filij Comitis Andree de Ougya nobiles de confinio Posoniensi nobis humiliter supplicarunt, quod dignaremur eis prouidere de quadam terra Castri Posoniensis Vota uocata in Chylloukuz existente, quam dicunt esse sufficientem vsui trium aratrorum, et habitatoribus destitutam; et licet nos consideratis eorum serinicijs in tanto et amplioribus eos prouidere de benignitate Regia teneamur: tamen quia nobis de qualitate et statu terre illius veritas non constabat, a Magistro Matheo Comite Posoniensi dilecto et fideli nostro requirentes, sciuimus eam esse vacuam et predicte quantitatis, et ad nostram collacionem pure et simpliciter pertinere, quemadmodum per eosdem Petrum et Farkasium Comites nobis fuerat recitatum. Nos ita que, qui metiri debemus merita singulorum, et vnicuique pro meritis respondere, gratam fidelitatem et meritoria obsequia eorundem Petri et Farcasij Comitum, que nobis in diuersis Regni expedicionibus, et specialiter in gerendis confiniorum impenderunt, attendentes, predictam terram Castri Posoniensis, sub antiquis metis et prioribus distinccionum terminis ab eodem Posoniensi Castro et eius jurisdiccione excipientes penitus et eximentes, dedimus, donauimus et contulimus iam dictis Petro et Farcasio Comitibus iure perpetui dominij irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Theodori Dei gracia Jaurlensis Ecclesie Episcopi: aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, octauo idus Julij Regni autem nostri anno quinto.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)