109. A szepesi káptalannak bizonyságlevele, hogy István comes Rubert comesnek fia Gnaynyk nevű birtokát eladta Stoyan Miklós comesnek. 1294.

Nos Capitulum Ecclesie Beati Martini in Scepus memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: quod Comes Stephanus filius Comitis Ruberti vna cum filio suo Tyburcio, nec non cum generibus suis videlicet Hermanno et Radizlao, et cum Comite Helbrando in nostra presencia parte ex una comparentes, nec non Comes Nicolaus Stoyanus parte ex altera constitutus; idem Comes Stephanus filius Comitis Ruberti cum filio suo Tyborcio aute dicto, et cum generis suis Hermanno et Radizlao antedictis in nostra presencia sunt confessi: quod totam hereditatem ipsorum Gnaynge uocatam sub Lapide Comiti Nicolao Stoyano pro sexaginta marcis argenti uendidissent, cum omni libertate ac vtilitate et metis, sicut in priuilegio Regis Bele continetur, sibi et suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo ac quiete possidendam. Eciam Comes Helbrandus coram nobis viua uoce affirmauit: quod quartam partem eiusdem hereditauit (így) mutauit a Radizlao sepedicto pro quodam nemore Lizmiza nuncupato, que eidem Radizlao ex parte sue vgoris cedebat, Comiti Nicolao Stoyano pro uiginti marcis argenti uendidisset cum litteris Capituli, quas Comes Stephanus antedictus eidem Radizlao et sue vxori super eandem hereditatem erogauit cum omni libertate ac vtilitate, sicut priuilegium Regis Bele continet et exprimit, sibi ac suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetue possidendam. Quod pluris est, vxor ipsius Radizlay in nostra astitit presencia, et empcionem inter Nicolaum Stoyanum et Comitem Helbrandum uiua uoce concesserunt vna cum patre ipsius Comite, Stephano, nec non genero eiusdem Stephani; et omnes vicini eiusdem hereditatis, videlicet Comes Nycolaus filius Mathie, et duo sui filij Herricus et Mika, et filij fratris sui Matheus et Iwanka, et filij Mikan, Bode, et Vrbanus filius Bode, Jan et filij Vrbani, Stephanus, et Nicolaus filius Tyban, et Edus, et Radizlaus, oraculo uiue uocis coram nobis retulerunt, quod empcionem supradictam beniuole concessissent, et Nicolaum Stoyanum in vicinum eligerent et amicum, eandem hereditatem sibi ac suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetue possidendam. Item Comes Nycolaus Stoyanus petiuit litteras Magistri Abe super eandem hereditatem editas et erogatas a Comite Stephano antedicto, et idem Stephanus in nostra presencia fatebatur, easdem litteras se temere per uiolenciam perdidisse. In cuius rey testimonium presentes litteteras nostri sigilli munimine duximus roborandas. Datum anno Domini M°CC° nonagesimo quarto.

(A szepesi káptalannak 1315-ki átiratából, melyet „ Comes Nicolaus de Stoyan” kért, s melyet ugyanannak kérésére Robert Károly király 1324 secundo kalendas Februarij privilegiális alakban megerősített; a budai kir. kamarai levéltárban.)