097. III. Endre királynak parancsa a nagyváradi káptalanhoz, hogy IV. László királynak a Berteni vámjogosítványát tárgyazó privilegiumát átírja Tamás comes, Pongrácz fia számára. 1294.

Andreas Dei gracia Rex Hungarie etc. fidelibus suis Capitulo Ecclesie Waradiensis, salutem et graciam. Dicit nobis Comes Thomas filius Pangracij fidelis noster, quod ipse super medietate tributi, quod in portu Berthen in fluuio Crysij exigi consueuit, priuilegium domini Ladizlai condam Regis Hungarie felicis recordacionis karissimi fratris nostri patruelis haberet confectum, et eciam priuilegium venerabilis patris Bartholomei quondam Episcopi Waradiensis clare memorie, et Rolandi Wayuode ordine judicario habitum et optentum. Vnde cum idem Comes Thomas propter tempus impocatum ipsa priuilegia dicit se timere amitti; fidelitati Vestre precipiendo mandamus, quatenus predicta priuilegia, videlicet domini Ladizlai Regis et Bartholomei Episcopi ac Rolandi Woyuode super facto premisse medietatitis tributi Berthen confecta de uerbo ad uerbum rescribi vestris priuilegijs faciatis; quorum vnum par in camera Ecclesie vestre reseruetis aliud vero ipsi Comiti Thome concedatis; cauendo tamen, ne fraus siue dolus commit ti possit in hac parte. Datum Waradini in festo Beati Stephani Prothomartiris.

(A nagyváradi káptalannak 1294-ki átiratából mint alább 109. sz. a.)