088. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Miko comes Endrét és Mikout Beeli nemeseket örökbe fogadta. 1293.

Capitulum Ecclesie Agriensis significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis; quod Comes Mico filius Nicolai ex vna, et Andreas dictus Bok, ac Mykou filius Thome nobiles de Beel ex altera, coram nobis personaliter constituti, per eundem Comitem Mico propositum nobis extitit ministerio viueuocis et assertum, quod quia Dei prouidencia et sui disposicione heredum solacio masculinorum esset destitutus, et suis viribus omnino sopitus: ideo considerans et prouida circumspeccione deliberans, quod ijdem Andreas et Micou sibi in linea consanguineitatis attinerent pre ceteris, et eidem in suis necessitatibus complacere studuissent, et in futurum studerent; volens igitur in successores constituere et filios adoptiuos assumpmere, vniuersas possessiones suas empticias, scilicet Tempti et Wysnyo vocatas in Comitatu Borsodiensi existentes habitas, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs quibuslibet, ac cum instrumentis, quibus ipse huc usque pos sedisset et tenuisset, predictis Andree dicto Bock, et Mykou filio Thome, et suis heredibus ac successoribus dedisset, donasset et contulisset, et coram nobis dedit, donauit et contulit iure perpetuo et irreuocabiliter tenendas, possidendas et habendas; nullum jus seu dominium a modo et deincepsin eis dem pro se reseruando, sed omnino ad manus eorundem collocando coram nobis. Datum in octauis festi Beati Martini confessoris anno Domini M° ducentesimo nonagesimo tercio.

(Az egri káptalannak 1364-ben „ in die festi Beati Francisci confessoris” „ Andreas filius Georgij filij Andree de Beel” kérésére kiadott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)