075. III. Endre király megerősíti a nyúlszigeti apáczazárda népeinek törvénykezési szabadságait. 1293.

Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis, quod Fratres Predicatores Ecclesie Beate Virginis Gloriose de Insula ad nostram accedentes presenciam exhibuerant nobis litteras domini Ladizlai karissimi fratris nostri patruelis patentes, confectas super libertate populorum seu iobagionum Ecclesie memorate; petentes, ut nos easdem ratas habere, et nostris dignaremur litteris patentibus confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:

Ladizlaus D. gr. Rex Hungarie stb. (következik IV. László királynak 1290-ki okmánya mint gyüjteményünk IX. vagyis a második folyam IV. kötetében 521. l.)

Nos igitur peticionibus ipsorum Fratrum Predicatorum fauorabiliter inclinati, ipsas litteras patentes ratas habuimus et acceptas, et easdem de uerbo ad uerbum presentibus inseri faciendo, auctoritate presencium duximus confirmandas. Datum Bude feria sexta proxima ante Pentecosten, anno Domini M°CC° nonagesimo tercio.

(Eredetie bőrhártyán, a hátúl oda nyomott pecsétnek töredéke megvan; a budai kir. kamarai levéltárban.)