067. A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, hogy Eykai Chelleus comes és Éykai nevű örökös főbirtokukban osztozkodtak. 1292.

Nos Capitulum Vesprimiensis Ecclesie damus pro memoria, quod Comite Chelleo de Eyka pro se et pro Pows, Eyka, Stephano, et pro Olup filijs suis ex una parte, Stephano filio Stephani de eadem, filio videlicet fratris eiusdem Comitis Chelley ex altera, coram nobis personaliter constitutis, concorditer propositum extitit per eosdem; quod terram ipsorum hereditariam in Eyka habitam, a terris cognatorum suorum de generacione eorum separatam et distinctam per modum pacis et concordie inter se equaliter diuisissent, certis terminis atque metis distinguendo. Cuius quidem terre et diuisionis mete, sicut eedem partes retulerunt, taliter distinguntur: quod prima meta incipit a fluuio Thornua, ubi prope ipsum fluuium a parte maridionali sunt due mete; et inde progreditur directe uersus eandem partem meridionalem, et peruenit ad quandam viam magnam, per quam de villa Lueld itur in villam Eyka, et transilit ipsam viam, ubi prope eandem viam mediante latitudine dimidij iugeris suut due mete; et inde per medium eiusdem iugeris terre sub quodam colle in arabili tendit uersus orientem ad quendam riuulum prope unam siluam, et interiacente latitudine duorum iugerum inter ipsam siluam per quendam fluuium, qui cadit ad fluuium Thornua, ubi sunt due mete ex utraque parte ipsius fluuij, et in eodem fluuio uadit uersus meridiem ad fontem siue originem ipsius fluuij, et super ipsum fluuium suut due mete; et abhinc uergens uersus eandem partem currit per longitudinem unius iugeris, ubi sunt eciam due mete; et inde inflectitur parumper uersus orientem, et currens per spacium iactus lapidis uel paulo plus peruenit ad quandam uiam, per quam itur in siluam Bokon, et ibi ex utraque parte eiusdem vie sunt due mete; et per eandum viam uersus meridiem progrediens uenit usque ad terminos silue Bokon, et ibi in capite cuiusdam vallis supra quen, dam fontom in loco wlgariter Kuachbike uocato sunt due mete, que separant a silua Bocon prenotata; cursus eciam fluuij incipientis in predicta valle Kuachbike uocata, et cadentis in fluuium Thornua ab eadem silua Bokon, silua uidelicet Regali terram ipsorum separat et distingit, ut dixerunt. Et sic terminis siue metis ipsius terre terminatis seu distinctis partem eiusdem terre a parte terre generacionis ipsorum existentem, cum molendino intra eandem porcionem existenti, Comes Chelleus et filij sui prenotati habebunt; reliquam ueno partem a parte Kuachbike habitam cum molendino eorum, quod apud domum Geliani existit, Stephanus filius Stephani tanquam diuidens seu diuisor ipsius terre pacifice possidebit. Dixit eciam idem Comes Chelleus pro se et pro filijs suis prenotatis, quod Stephanus sepius iteratus super omni debito ac solucione, in quibus tam racione terrarum empticiarum quam occasione expensarum ipsius Comitis Chelley mediantibus litteris nostris memorialibus tenebatur, sibi et suis filijs omnimodam et plenariam satisfaccionem inpendisset. Assumpsit itaque idem Comes Chelleus, quod littere ipsius super debito sen solucione huiusmodi confecte, pro friuolis et uanis habeantur, dum contra Stephanum sepedictum fuerint presentate. Adiecerunt eciam eedem partes, et ad hoc se coram nobis obligarunt, quod in omni lite, que racione terre ipsorom hereditarie per quospiam orta fuerit successu temporum, communi expensa seu sumptu se inuicem adiuuare teneantur. Datum in dominica Judica anno Domini M°CC° nonagesimo secundo.

Kivül: Pro Stephano filio Stephani contra Comitem Chelleum et filijs suis.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét kivül oldalvast volt oda nyomva.)

(Másik példányon, mely szintúgy expediáltatott.)

Kivül: Pro Comite Chelleo et filijs suis contra Stephanum super diuisione terre ipsouum.

(Eredetie bőrhártyán, a kivűl oda nyomott pecsétnek csak nyoma látszik már. Mindkét példányt; s az okmánynak a veszprémi káptalan által 1356. „ sabbate proximo ante festum Purificacionis Virginis Gloriose” „ Andree filij Ayka de Ayka” kérésére kiadott átiratát közölte Thaly Kálmán.)