051. Az Aba nemzetség tagjai közti birtokosztály 1291.

Nos Comes Omodeus filius Comitis Dauid, Magister Dyonisius filius Bodun, Comes Bodun filius Georgij, ceterique nobiles de genere Aba, memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis: quod cum super possessionibus Comitis Georgij filij Petri de Sumus, Comitis Nicolay, Magistri Thome, Comitis Johannis et Magistri Michaelis fratrum suorum de generacione nostra, uolentibus ipsis et assumpmentibus, diuisionem equalem fecissemus tali modo, quod a parte occidentali ultra fluuium Harnad possessiones ipsorum cum omnibus suis utilitatibus et villa Lemes cessissent Comiti Georgio fratri ipsorum possidende; item villa Obus et Scine Comiti Nicolao similiter cum omnibus utilitatibus suis; item Magistro Thome villa Balar et Puch vocate ad suam porcionem; item eidem Johanni uilla Bodomer Maior et Minor Bodomer uocate ad suam porcionem; item Michaeli Magistro minori fratri ipsorum uilla Beretey et Terebey nocate similiter cum suis pertinencijs cessissent possidende; in uilla autem Sumus ipsis quinque fratribus cuilibet decem mansiones equaliter diuidende cessissent. Tandem post mortem predicti Magistri Thome super porcionem suam fratres ipsius contencionem habuerunt. Nos autem procurantes, ut ne magna zizania inter ipsos ualeat generari seu oriri, partibus uolentibus et assumpmentibus ordinauimus: vt ipse Comes Johannes pro porcione sua, quam habuit in Sumus, et pro tota porcione predicti Magistri Thome, habeat et possideat, sicut a nobis bona uoluntate fieri postulabat, uillam Puch, que erat in porcione Magistri Th., alia cutem porcio ipsius Magistri Thome cessit alijs fratribus suis perpetuo et irreuocabiliter possidenda. Datum in Zokola in festo Natiuitatis Virginis Gloriose anno Domini M° ducentesimo octuagesimo.

(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)