048. A turóczi konventnek bizonyságlevele, hogy László Lászlónak fia Turóczi birtokát Jakab Latibor fiának eladta. 1291.

Nos Iuanka miseracione Diuina Prepositus et Conuentus Ecclesie Beate Virginis de Turch memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit per presentes: quod Ladizlaus cum filio suo Ladizlao ad nostram accedentes presenciam confessi sunt, quandam particulam terre de terra ipsorum hereditaria in Turch existenti, uendidisse nouem marcis et vno fertone Jacobo filio Latybor, et heredibus suis heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendam. Cuius quidem terre prima meta incipit in fluuio Turuch in vno profundo evrem(így „ verem” helyett); deinde procedit ad viam magnam, et transiens ipsam uenit ad chypkebokor; inde uenit infra circa pratum, et circa idem pratum uadit super arborem bakatyafa; et ibi idem pratum prosilyt super fossatum molendini, et sic terminatur. Vnde nos ad peticionem parcium litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millessimo CC° nonagesimo primo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét hártyazsinegen függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)