047. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy a Hulug és Tótlak helységeket tárgyazó per alkalmával a perlekedő felek barátságosan egyezkedtek. 1291.

Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo notum facimus tenore presencium vniuersis, quod Petrus Comes filius Vytemeri, Michael filius Johannis, pro se et pro Ladizlao fratre suo coram nobis constituti recitarunt: quod cum Comitem Ladizlaum, Laurencium et Vencezlaum filios Razlay, Stephanum filium Ladizlai, Emericum filium Vitemeri, et Dominicum filium eius ad presenciam domini N. Palatini prouocassent super facto terre Hulug et Touthlak vocatarum; tandem propter bonum pacis (ad talem ar)ticulum composicionis deuenerunt: quod Comes Petrus et Mychael cesserunt liti et accioni prescriptarum possessionum, easdem filijs Razlay et St. predictis perpetue donacionis titulo relinquendo; tercia parte Hulug et Touthlak salua remanente, que Emerico et Dominico est devoluta. E conuerso autem filij Razlay et St. filius Ladizlai de possessione eorum hereditaria Ozkou vocata, iuxta terram Comitis Petri hereditariam, reliquerunt quandam particulam terre, que talium metarum cursu terris Comitis Petri copulatur: quod prima meta incipit in salice supra vnam paludem ab oriente, de qua venit ad duas metas, in quarum vna est salix; de quibus ibit ad tres metas angulares; abinde diuertit ad occidentem, et sunt due mete terree iuxta vnam viam cumulate; quam saliendo currit ad duas metas; a quibus descendit ad metas angulares, quarum vna separat ipsam terram de terris Chama; ibique terminatur. Hoc adiecto, quod Petrus Comes filios Razlay a suis propinquioribus; et e conuerso filij Razlay Comitem Petrum a suis consangnineis super diuisione facta tenentur expedire laboribus proprijs et expensis. Gregorius filius Vencezlay, prout pro se et pro Nicolao fratre suo aderat, consensum prebuit, et assensum; prout ratum sic presens scriptum contulimus nostro sigillo communitum. Magistro Mychaele Preposito Ecclesie nostre, Blasio Custode, Symone Decano existentibus; anno ab Incarnacione Domini M°CC° nonagesimo primo.

(A vasvári káptalannak 1360. „ secundo die festi Beati Andree Apostoli” alatt „ Magister Laurencius filius St. et Benedictus filius Johannis de Nadasd” kivánatára kiadott átiratából; mely I. Lajos király parancsára „ nobilis domine Clare vocate consortis Nicolai filij Michaelis de Eguruar, filie videlicet Peteu filij Petri de Makra” kéréséből 1378. „tercio die festi Beatorum Petri et Pauli Apostolorum” ujból átirva kiadatott; a budai kir. kamarai levéltárban.)