040. Az egri káptalan átirja az Aba nemzetség tagjai közti birtokosztályról készült okmányt. 1291.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenor presencium volumus peruenire; quod accedens ad nostram presenciam Comes Petrus filiirs Georgij de Sumus de genere Aba exhibuit nobis patentes litteras Omodey Palatini filij Comitis Dauid de eodem genere, non rasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, petens instanter, vt eas nostro inseri priuilegio faceremus. Nos igitur iustis peticionibus ipsius inclinati ipsas litteras de verbo ad verbum rescribi facientes, nostro fecimus inseri priuilegio. Quarum quidem tenor talis est:

Nos Comes Omodeus stb. (következik az alább 51. sz. a. közölt 1291-ki osztálylevél.)

In cuius rey testimonium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Presentibus tamen Magistro St. Preposito, Saulo Lectore, Mykou Custode, Marco de Patha, Symone de Zemlyn, Nycolao de Borsua, Dominico de Hewes Archidiaconis et alijs multis; anno Domini M°CC° nonagesimo primo. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archiepiscopis; domino nostro venerabili patre Andrea Dei gracia Episcopo Agriensi existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)