006. IV. Miklós pápa Lambert veglai püspöknek megengedi, hogy néhány ottan kiközösített papot felmenthessen. 1290.

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Lamberto Episcopo Veglensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ex parte tui fuit propositum coram nobis, quod nonnulli clerici tue ciuitatis et diocesis pro eo, quod ipsi arma portare, concubinas et filios in proprijs domibus publice retinere, in tabernis vel circa tabernas bibere, ad taxillos, vel tegulas, aut tabulas, vel ad hec similia, sive ad choreas mulierum ludere temere presumpserunt, latas in tales in Provincialibus Conciliis Gradensibus et Synodis per Patriachas Gradenses et Veglenses Episcopos propter hoc, et quia constitutiones alias in Conciliis et Synodis predictis non servarunt, ex communicationum sententias incurrerunt; quorum aliqui per simplicitatem et iuris ignorantiam receperunt ordines sic ligati, et ministrarunt etiam in eisdem: quare de talium salute sollicitus a nobis suppliciter postulasti eis per Sedem Apostolicam de absolutionis beneficio provideri. Nos igitur, qui salutem querimus singulorum, absolvendi tales a predictis excommunicationum sententiis per te vel per alium, iuxta formam Ecclesie vice nostra; et dispensandi cum eis et eorum quolibet super irregularitate, si quam exiude contraxerunt, iniuncto eis et ipsorum cuilibet, quod propter hoc ipsis de iure fuerit iniungendum, fraternitati tue auctoritate presentium concedimus facultatem; proviso ut iidem concubinarii prorsus a se abiiciant concubinas, et de hiis vel aliis minime resumendis prestent ydoneam cautionem. Nolumus tamen, ut tales concubinas ipsas abiurare compellas. Datum apud Urbemveterem II. nonas Septembris Pontificatus anno nostri tertio.

(Theiner, Vetera Monumonta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia, I. köt. Roma, 1863. 108. 1.)