429. Ez esztergami káptalannak jelentése IV. László királyhoz a Szalonta, Szakálos és Szolgagyőr nevű földben történt határjárásról a nyúlszigeti apáczazárda számára. Év nélkül.

Excellentissimo domino suo L. Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Ecclesie Strigoniensis oraciones in Domino debitas et deuotas. Litteras Vestre Serenitatis recepimus continentes, quod cum Magistro Benedicto aule vestre Notario nostrum hominum mittere deberemus, cuius testimonio idem Magister B. quandam possessionem nobilis viri Moys Magistri Thauarnicorum domine Regine et Comitis Simigiensis Chaba vocatam, quam ipse Magister Moys cum omnibus suis pertinencijs sororibus de Insula Beate Virginis dedit et donauit perpetuo possidendam consensu Vestre Maiestatis interueniente, sicut in productis vestris litteris vidimus contineri, reambularet conuocatis commetaneis et vicinis, et eandem statueret et assignaret Monasterio Beate Virginis de dicta Insula perpetuo possidendam nouis metis vndique circumdando. Cum igitur nos precepto huiusmodi mandati - - - - - nostrum hominem cum prefato Magistro B. misissemus, postmodum ijdem Magister B. et homo nostor ad nos simul reuersi nobis concorditer retulerunt, quod ipse Magister B. predictam possessionem Chaba reambula - - - - presentibus omnibus commetaneis et vicinis nullo contradictore apparente eandem cum omnibus vtilitatibus (et pertinencijs) suis sub certis metis statuit et assignauit (eidem) Monasterio et sororibus supra dictis - - - - - - - B. et homo noster nobis retulerunt. (Cuius quidem mete) hoc ordine distiguntur: Prima meta incipit a parte orientali in monte in magna silua per viam, que venit a parte septemtrionali de Chen, per quam itur in K - - - - via vocata Kuest, ubi separat de - - - -plus vocata; deinde parum eundo ad partem meridionalem exit de vis ad partem occidentalem parum diuertens per viam graminosam; abhinc modicum eundo progreditur ad partem meridionalem iterato ad montem in lapide, vbi mete populorum de Kurth simul terminantur; exinde descendens per siccam et lapidosam vallem transit magnam viam, per quam itur de Strigonio in Budam et perueniet ad duas arbores piri vrskurthuel vocatas; abhinc ascendens ad occidentem per arabilem terram in Bercz, vadit diu per virgultum et ascendit ad montem excelsum Chababykthetew vocatum, vbi mete populorum de Weiretie finiuntur, et iunguntur metis populorum de Kowachy; deinde procedens per viam vadit ad occidentem per siluam; et abhinc diuertit per eandem viam ad partem septemtrionalem, et vadit diu, vbi prope ad castrum Eynardi exit de via, et separantur meto populorum de Kowachy finaliter, et iunguutur metis populorum Nicolai de villa Tynne, et peruenit ad quercum cruce signatum; abinde tendens ad orientem venit ad duas metas antiquas, vbi vna est noua; deinde pergens ad occidentem similiter ad duas metas antiquas, ubi vna est noua; exinde diuertens ad aquilonem peruenit ad duas metas terreas antiquas, ubi tercia est noua, et mete populor um de Tynne finiuntur metis Jacobi Ombus filiorum Appolinaris nobilis de Oberch, vbi tendit ad aquilonem, et sunt due mete antique et tercia noua; abhinc procedens versus orientem inferius peruenit ad duas metas antiquas, et ibi tercia est noua; deinde progrediens similiter inferius ad orientem sunt due mete; post hec parum eundo sunt due mete (antique) et tercia noua; exinde post paruum spacium in feneto sunt due mete (antique) et tercia noua; hinc per magnum spacium progrediendo in latere montis est meta antiqua et noua; deinde similiter din eundo cadit ad viam de Chenkeust vocatam, vbi mete ipsorum Jacobi et Ombus finiuntur; et si postmodum per viam redit ad metam priorem vbi tenminatur. Datum feria quinta proxima ante festum Penthecosten.

(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)