396. IV. László király megengedi, hogy a nyúlszigeti apáczazárda Cholnuk nevű jószágában vásár tartassék. Év nélkül.

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, quod quamquam nos villam Epel, siue terram cum vineis reambulari et restitui datoribus vini ad nostrum clycium precepimus; tamen, quia constitit nobis euidenter, quod eandem terram, siue villam cum vineis super eadem existentibus, Serenissimus Rex Stephanus pater noster karissimus inclite recordacionis venerabili Capitulo Strigoniensi pro remedio amine domini Bele Regis, aui nostri felicis memorie, in perpetuam elemosinam contulit et donauit, prout tenor privilegij eiusdem patris nostri, per nos cum nostro priuilegio confirmati, manifestius declarabat; nos huiusmodi pie et salubri donacioni, prefate Ecclesie per ipsum karissimum patrem nostrum facte, prestare volentes (consensum), dictam villam seu terram Epel, cum vineis et alijs omnibus pertinencijs suis, ex certa sciencia, et mera liberalitate, reliquimus et restituimus eidem Capitulo possidendam, eatenus, quatenus in eodem priuilegio patris nostri continetur; volentes, vt decetero eandem terram, et vineas super ipsa existentes, possideant et habeant pacifice et quiete; cum iura Ecclesiarum, et specialiter Metropolis Ecclesie Strigoniensis, illesa conseruare ex animo intendamus. Datum in Zolum Dominica proxima post festum Sancti Egidij.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 704. l.)