388. A győri káptalannak bizonyságlevele, melylyel a Zurchuk-i nemesek közti birtokegyezkedését ujból átirja, s illetőleg hitelesiti. 1290.

A B C

Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostenduntur, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Nycolaus Niger filius Ereus de Calidis Aquis coram nobis personaliter constitutus dixit uiua uoce, quod cum ipse heredum sit iam solacio destitutus, nec adhuc habeat spem de prole susscipienda propter inermem senectutem; quasdam possessiones suas, ad se solum, sicut dixit modis omnibus pertinentes, videlicet unam vineam in territorio Chusmal uocato sitam, adiacentem vinee Ecclesie de Monoroud a parte occidentali, a parte uero orientali vinee quondam Colomani, in quandam terram suam Bukenfelde uocatam contiguam, et uicinam ville Sciugata, ad sex aratra sufficientem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis; item fundum curie cum pallacio et altjs edificijs in eodem existentibus in predicta villa Calide Aque adiacentem, ob remedium anime sue et spem eterne beatitudinis, Ecclesie Beate Marie de Insula, et sororibus vniuersis in eadem Ecclesia Deo iugitur famulantibus, dedit et legauit perpetuo et inreuocabiliter possidendas; tali modo, quod vsusfructus et vtilitates dictarum possessionum idem Comes Nycolaus usque uitam suam percipiet et habebit, post mortem uero suam possessiones predicte in ius et proprietatem dicte Ecclesie et sororum deuoluentur. Dixit eciam idem Comes Nycolaus, uoluit et ordinauit, quod domina vxor sua ipso ab hac luce subtracto, usque uitam suam in eisdem domibus et fundo curie permaneret si uero matitum duceret, nullum ius seu auctoritatem deinceps haberet in ipso fundo curie et domibus existentibus in eodem. In cuius rei memoriam ad instanciam et peticionem Nycolai Comitis sepedicti presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Ladizlai Lectoris Ecclesie nostre anno domini MşCCş nonagesimo; Magistro Paulo Cantore, Magistro Gregorio Custode, Johanne Decano, Elya et Stephano Magistris; Nycolao et Andrea sacerdotibus et ceteris Canonicis existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, sárga-violaszinű selyemzsinóron függő pecsét alatt a budai kir. kamarai levéltárban.)