374. IV. László király Besztercze (erdélyi) város adójának két részét engedi el. 1290.

In nomine Domini Amen. Quum omnia que aguntur in tempore, labuntur cum tempore, et que ab hominibus rite componuntur, uetustas delet, obliuio redit; ideo scripturarum memorie commendantur. Hinc est, quod notum esse uolumus omnibus fidelibus presentibus et futuris; ad quos presens scriptum peruenerit: quod nos Rycolphus Comes de Lumpniz, nostrique herecles, habito nostrorum amicorum consilio, viris ydoneis ac honestis Theodorico de Mulbach, et Luduico fratri suo nec non successoribus eorum, siluam que Rvda uocatur, circa alpes sitam, quam a Regia Gracia obtinuimus, eisdem contulimus pro noua uilla locanda, cum omni iure Cypsensi, que wlgariter Lanthecce debet nuncupari. Insuper quotquod uillas in prefata silua potuerint construere, libere contulimus excolendam. Hec (igy) sunt mete: Prima incipit a uilla, que Birbury vocatur, et tendit ad fluuium, qui Bela dicitur; deinde ad montes niueos usque ad terminos Polonicales; abinde ad montem erientalem; et sic redeunt ad uillam supradictam. Qui racione locacionis quatuor mansos liberos, sextum denariam censualem, tercium de iudicio, molendinum et brasatorium iure hereditario possidebunt. Omnibus autem ad hanc locacionem uenientibus, quocunque anno uel tempore superuenerint, XVI annorum contulimus libertatem; quibus expletis singulis annis de quolibet manso vnum fertonem vsualis argenti et terrestri (így) ponderis in Resurreccione Domini soluere tenebuntur. Preterea in uenacionibus et piscacionibus liberam habeant facultatem. Item si aurum, uel argentum, aut eris metallum repertum fuerit, ipsos uolumus a porcione eorum non repelli. Soltetos uero cum Juratis uolumus omnia iudicia iudicare; ita tamen, ut nobis nichil depereat nostri iuris. Ecclesie libertatem uolumus procurare, cui eciam unum mansum liberum pro dote damus; secundum vero mansum pro pascuis animalium uille assignamus. Vt autem hec omnia rata et immutabilia a nobis et nostris posteris inuiolata permaneant, presentem paginant dedimus nostri sigilli munimine roboratam. In cuius eciam maioris firmitatis plenitudinem honorabilium uirorum, Magistri Jacobi Prepositi de Cypis, et domini Johannis Abbatis de Ordine Cysterciensi sigilla petiuimus appendenda. Acta sunt hec coram Juratis Terre, Tilone uidelicet Antiquo Judice de Bela, et Cunrado filio Gysleri de Meinhardi Uilla, et alijs quam pluribus. Datum in Lumpniz in festo Pasche, anno ab Incarnacione Domini MşCCşLXXXşIXş.

(Eredetie bőrhártyán, melyen egykor három pecsét, s névszerint ezeknek középsője zöld-vörös-sárga selyemzsinóron függött, de már mindhárom elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)