373. Rikolf Lomnitzi biró bizonyos Ruda nevű erdőséget uj telepítvény végett Mühlbachból való Theodoriknak és Lajosnak adományoz. 1289.

Anno MşCCşLXXXş nono die primo Augusti; in Dei nomine Amen. Examinatum est per dominum Stefanum Vgerij ciuem Ancouitanum Potestatem, et quatuor sapientes ad infrascripta examinanda. Et est examinatum et approbatum per XV sapientes homines de Tragurio, communicato consilio inter eos super facto captiuorum, qui pro Communi Tragurij in carcere detinentur: Quod si dicti captiui volunt exire carcerem Communis, quod tam ipsi, quam Lucas et Daniel, qui sunt extra forciam Communis, debeant parere et obedire mandatis Potestatum, Judicum et Rectorum, et Communis Ciuitatis Tragurij, tam presencium quam futurorum, et maxime infrascipta forma pacis et condicionibus, videlicet Quod dicti carcerati statim, dum detracti fueriut de carcere, cum dictis Daniele et Luca, promittere debeant et iurent, stare et morari quatuor annis continuis Ancone; hoc excepto, quod cum licencia Potestatis Ancone dictis quatuor annis ad quascunque partes ire possint ad lucrandum, preterquam ad partes Dalmacie. Dictis autem quatuor annis completis debebunt habitare filij Jacobi Decij in Jadra, filij Petri Damatij habitare debeant in Arbi, ressidui vero habitare debeant in Fara, temporibus vite eorum cum omnibus de eorum familijs. Et quod nullo modo de cetero presumant realiter vel personaliter offendere, vel quomodolibet dampnificare aliquem vei aliquos de Tragurio, nec eorum ciues et Commune dicte Ciuitatis Tragurij aliquam prodiccionem, machinacionem vel conuenticolam, conspiracionem seu conuocacionem modo aliquo facient vel procurabunt, per se vel cum aliquibus alijs temporibus vite eorum; nec aliquod damnum facient vel fieri facient ipsi Cummuni vel Ciuitati. Et si contrafacerent in aliquibus predictorum, cadant pro qualibet vice, et incidant in pena infrascripta, tam ipsi quam eorum fideiussores; et de offensa facienda speciali concedatur ipsi speciali offenso prestito sacramento; de offensa autem Communi vel Ciuitati facienda concedatur persone legitime procuratoris, cum dicto quatuor testium. Et pro hijs attendendis et firmiter obseruandis dabunt infrascriptas securitates bonas et indoneas; videlicet de trecentis marchis argenti de Spaleto, de ducentis marchis argenti de Briberio de ducentis marchis argenti a domino Comite Zane de Vegla, de ducentis marchis argenti de Jadria, et de ducentis marchis argenti de Sibinico, et de ducentis marchis de Tragurio. Que pena, si contra factum fuerit modo aliquo, pro qualibet vice applicetur medietas denuncianti, et alia medietas Communi Tragurij; et dampnum pacienti emendetur.

(Lucius, Momorie storiche di Trau, 127. l.)