365. A Churgoi konventnek jelentése IV. László királyhoz hogy bizonyos földbirtokban Ochuz statuáltatott. 1289.

A B C

Capitulum Ecclesie Waradiensis omuibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire: quod Comite Laurencio filio Pauli de genere Guthkeled ab vna parte, Mathya et Paulo filijs Comitis Detrici filij dicti Pauli, sicut dixerunt, ab altera coram nobis personaliter constitutis, dictum et propositum extitit per eosdem, quod in vniuersis possessionibus seu terris suis, hereditarijs scilicet, empticijs et acquisitis, communiter vsque modo possessis, talem inter se fecissent diuisionem; quod medietas quarundam terrarum in Comitatu de Zobouch existencium Guuth uocatarum, quarum vnam hereditariam, aliam uero empticiam esse asserebant, a parte meridionali existentes, medietasque cuiusdam terre empticie Wulkan uocate, que uberior seu maioris precij computabatur porcio ab alia, ab oriente nichilominus existens, prefato Comiti Laurencio, quia idem res dotales domine relicte Comitis Martini fratris ipsorum, que eos communiter tangebant, de suis proprijs omnino persoluit; item medietas sessiouis in quadam terra eorum hereditaria sua Achas uocata a parte orientali, quam medietate ab alia quedam arbores nucum separare dicuntur, metis certis distingendo, cum earum utilitatibus et pertinencijs cessissent iure perpetuo possidende; alijs vero medietatibus dictarum terrarum seu possessionum ac sessionis memorate, similiter cum earum utilitatibus et pertinencijs, plenoque dominio in porcionem remanentibus Mathye et Pauli predictorum. Vsum autem terre Achas habebunt in communi. Assumpmentes se partes super terris modo premisso diuisis, et super dote domine relicte Johannis fratris ipsorum, si per quospiam processu temporum ea occasione impeterentur, expedire laboribus proprijs et expensis communiter ad hoc adhibitis. Quandam eciam terram Zalka nominatam empticiam sepedicti Mathyas et Paulas ipsi Comiti Laurencio et suis heredibus pacifice reliquerunt. Obligarunt se nichilominus partes, quod si qua parcium diuisionem prehabitam vellet retractare, pene quinquaginta marcarum subiaceret eo facto. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum feria tercia proxima post dominicam Ramispalmarum anno Domini MşCCş octuagesimo nono. Domino Antonio Preposito, Stephano Lectore, Iwan Cantore, Martino Custode Ecclesie nostre Magistris existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)