348. A győri kaptalannak bizonyságlevele, hogy több Zurchuk-i birtokos Zurchukban lévő birtokrészeik határai iránt egyezkedett. 1288.

Capitulum Ecclesie Chenadiensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris noticiam presencium habituris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Vchugan et Iuanchuch filij Keyran de genere Borchovl, simul cum commetaneo ipsorum Stepliano filio Comitis Porobuch coram nobis personaliter constituti ab una parte; Johanne filio Petri de genere Mena ex altera; ijdem Vchugan et Iuanchuk partem terre Popd iure ipsos contingentem, que patri ipsorum a Bela felicis recordacionis Rege Hungarie fuerat collata et donata, dixerunt vendidisse Johanni memorato pro quindecim marcis, quas ab eodem professi sunt plenarie recepisse, commetaneo suo Stephano predicto in nullo contradicente. Vt igitur huius uendidicionis series rata et firma perseueret; nec eciam per aliquem cognatorum vel consanguineorum ipsorum, vel per aliquos extraneos in irritum possit reuocari, ad instanciam parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo LXXXş octauo. Agustino Preposito Ecclesie Sancti Saluatoris, Petro Cantore, Gregorio Custode, Symone Archidiacono de Carasu, Paulo Archidiacono de Kewe, Sebastiano sacerdote, et alijs existentibus.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös-kék selyemzsinóron függött pecsét elveszett a budai kir. kamarai levéltárban.)