323. IV. László király megujítja Erzsébet ifjabb királynénak Burus-Bela nevű földet tárgyazó adományát Péter comes, Miklós mester fia számára. 1287.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem litteram inspecturis, salutem in omnium saluatore. Quoniam gloria Regis et honor, ac Regni tutamen et defensio in multitudine bellatorum crescere consueuit et augeri: dignum est, ut Regia Maiestas bellancium collegio viros idoneos sumpmo opere studeat agregare. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire; quod quia Powsa filius Budolo, et Bocou consanguineus eiusdem, de jobagionibus Castri nostri Posoniensis oriundi, Johanni Comiti Posoniensi dilecto et fideli nostro in diuersis expedicionibus, que in illis partibus in defensione confinij Regni nostri emerserunt, gratos semper et laudabiles vna cum domino eorundem impenderunt famulatus; pro quibus non solum in conspectu Baronum nostrorum, verum eciam coram nostre Maiestatis obtutibus commendari meruerunt: Nos igitur tum ad peticionem et instanciam ipsius Comitis Johannis, tum eciam in recompensacionem fidelitatum et seruiciorum eorumdem, ipsos transtulimus pure et simpliciter de jobagionatu dicti Castri, cum terris ipsorom existentihus in Saap et in Januk, conferentes eis donum tam solempnis libertatis, vt de cetero illa et eadem gaudeant et fruantur libertatis prerogatiua, qua veri, primi, et naturaliter seruientes Regales gratulantur sub vexillo Regio militantes. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Theodori Prepositi Scebiniensis, aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini MşCCş octuagesimo septimo; indiccione quindecima, Regni autem nostri anno sedecimo.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett, Hideghéthy Antal ur tulajdona; Hibásan közölve Fejér által Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 356.1. közli Nagy Iván.)