308. Pál horvátországi bán Jadra várost ajánlja a pápa pártfogásába. 1285.

Venerabili in Christo fratri domino fratri Georgio Dei gracia Episcopo Traguriensi, amico in Christo dilecto Laurencius Periander Jadrensis Archiepiscopus salutem et fraternam in Domino caritatem. Cum pridie siue noviter, quando placuit vobis consecracioni ecclesie nostre personaliter interesse; presentibus venerabili patre domino fratre J. Archiepiscopo Spalatensi, et vobis, cum alijs suffraganeis eius atque nostris, quamdam litteram sigillo nostro signatam Petro Archidiacono Sibinicensi et Sibinicensibus concessimus super duabus insulis, Srimaz scilicet et Zuri; dicentes in eadem, quod iste due insule, sicut audieramus, erant et pertinebant ad Sibinicenses: Postea dum per antiquos homines et flde dignos, audientes et intelligentes plenius veritatem, visis quibusdam eciam instrumentis et priuilegijs, in quibus manifeste probatur, quod predicte insule pertinebant et erant de jure et proprietate Ciuitatis Jadrensis a tempore, cuius non extat memoria: predictam confessionem nostram per errorem factam, quam propter ignoranciam, aut negligenciam seu occupacionem nimiam occasione dicte consecracionis ecclesie nostre fecimus de consilio sapientum et religiosorum, auctoritate presencium totaliter reuocamus, irritamus; irritantes et cassantes eamdem, in hoc iura canonica exequentes, iuxta verbum Summi Pontificis dicentis: „Sentenciam Romane Sedis non negamus posse in melius commutari, cum aliquando dictum fuerit aut scriptum contrarium veritati.” Et ne occasione dicte testificacionis nostre sicut nulle et tanquam nulle, processu temporis inter Ciuitatem Jadrensem et Castrun (?) Sibenicensem questio aliqua valeat suscitari; presentem litteram reuocatoriam nostri sigilli pendentis munimine, ac eciam signo et nomine infrascripti Notarij roboratam vobis duximns transmittendam. Datum Jadre anno Domini MşCCş octuagesimo quinto, indiccione XIII. die secunda mensis Junij. Presentibus venerabili patre domino fratre Augustiuo Dei gracia Episcopo Ciuitatis Noue Nouesia, et religioso viro Johanne Abbate Sancti Grisogoni; nobilibus viris Marino Girardo, et Ricobono de Venecijs, nunc mercatoribus Jadrensibus.

Ego Laurencibus Dei gracia Jadrensis Archiepiscopus manu propria.

Ego Vincencius Ecclesie Sancti Stephani Presbiter et Jadrensis Notarius hys interfui, et de mandato predicti Archiepiscopi hanc cartam seripsi, roboraui et signo consueto signaui.

(Lucius, Memorie storiche di Trau 117. l.)