306. Lodomér esztergami érsek bizonyságot tesz arról, hogy az esztergami szent-tamási káptalan a főkáptalan javára az Ebeden követelt halászati jogtól elállott. 1285.

Quoniam teste sapiencia bonorum operum gloriosus est fructus, tanto quisque in eterne claritatis regno gloriosior constituitur, quanto nunc in operibus bonis religiosior et deuocior inuenitur. Fallax autem, immo nulla est gloria, quam non sincerum sancti operis meritum parturiuit. Harum rerum clara consideracione permoti nos Nycolaus Comes Palatinus filins Heinrici quondam Bani tam presentibus quam futuris hominum generacionibus fieri cupimus manifestum, quod in elemosinarum largicione, que a morte liberat, et animam non patitur ire in tenebras, fortem habentes fiduciam, villam nostram Laztay vocatam, commetaneam et collimitaneam possessioni Monasterij Montis Sancte Marie, quam a Jacobo Comite filio Ponith sub forma inste, legalis ac spontanee commutacionis rite accepimus, predicto Monasterio Montis Sancte Marie, cum agris, vinetis et vniuersis iuribus atque utilitatibus ad eam pertinentibus, sub metis ac limitibus, quibus nos eam tenuimus libera donacione contulimus sub titulo iuste proprietatis perpetuo possidendam. Constat vero, eandem possessionem coram Capitulo Ferrei Castri jvre commutacionis ad nos fuisse legaliter deuolutam, sicut in litteris eiusdem Capituli super eodem concambio confectis luce clarias continetur. Sic eciam possessionem illam prenominato Monasterio dedimus vt nullus jobagionum sev nobilium aliquam proprietatem se in eadem possessione, seu libertatem sibi possint vel debeant vendicare. Vniuersi autem quacunque prerogatina premineant, more colonorum ville illius censu annuo ipsi Monasterio tenebuntur. Alioquin eos Abbas et Conuentus de possessione illa poterunt de iure, si voluerint, remouere. In cuius rei testimonium presentes litteras eidem Monasterio dedimus sigillis domini Jahannis Bani dilecti fratris nostri, et nostro, fideliter communitas. Testes autem sunt Comes Laurencius de Nek, Symon et Mychahel Comites de Martin, Gregorius, Andreas et Schvr Comites filij Petri, Comes Herbordus de Osl, Durizlaus et Ladizlaus cari nostri, et alij quam plures. Actum et datum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo octogesimo qvinto XVI. kalendas Ivlij:

(Eredeti bőrhártyán, melyről a két sárga zsinóron függött pecséteknek előbbike elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. Ugyanazon adományra vonatkozik Miklós nádornak egy másik, szintén 1285-ki okmánya Fejérnél Cod. Dipl. V. k. 3. I. 308. l.)