297. A Nona dalmatiai város és Arbe sziget közti ellenségeskedéseknek elintézése. 1284.

Nos Magister Vgrinus filius Magistri Pous de genere Chak memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod consideratis fidelitatibus et seruicijs meritorijs pariter et graciosis Theodori Bani filij Theodori de genere Gycad, quibus idem multipliciter meruit complacere nobis iugiter famulando; volendes eidem aliquali recompensacione seruiciorum suorum occurrere, licet maiora et ampliora pro seruicijs suis nobis impensis meretur, tamen in aliqualem retribucionem seruiciorum ipsios Theodori Bani, quandam possessionem nostram hereditariam Keniz vocatam iuxta fluuium Gyungus in Comitatu Castri Ferrei existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs vniuersis dedimus, donauimus, contulimus et tradidimus predicto Theodore Bano et suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem, ne processu temporum per quempiam in irritum possit nostre donacionis series reuocari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum ab Incarnacione Domini Mş CCş octuagesimo quarto.

(Eredetie bőrhártyán, vörös-violaszinü függő pecsét alatt; s IV. László királynak ugyan 1284-ki megerősitő okmányából, mint fentebb 275. sz. a. mindkettő a szombathelyi káptalan levéltárában.)