283. Lodomér esztergami érsek az esztergami káptalan s a bécsi és más idegen kereskedők közt a vám iránt keletkezett egyenetlenségeket kiegyenlíti. 1284.

Martinus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Archiepiscopo Ragusino seletem et Apostolicam benedictionem. Ad audientiam nostram pervenit, quod Tribuniensis et Stagnensis Ecclesie Cathedrales, tue Provincie Metropolitico tibi iure subiecte, tanto tempore pastoribus iam vacaverunt, quod earum provisio est ad Sedem Apostolicam secundum Generalis statuta Concilii legitime deuoluta. Nos itaque, quibus ex iniuncto nobis Apostolatus officio sollicitudo Ecclesiarum imminet generalis, dispendiis, que ex diutina vacatione imposterum Ecclesie predicte possent iucurrere, per nostre providentie studium occurrere intendentes, ac gerentes de tua circumspectione fiduciam in Domino specialem; fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, predictis Ecclesiis, singulis videlicet singulas personas ydoneas, de prudentium et religiosorum varorum consilio, hac vice auctoritate nostra preficias in Episcopos et pastores; eisque, ascitis tibi tribus vel duobus Episcopis, munus consecrationis impendas, faciens ipsis a suis subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi; contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod excommunicari aut interdici nequeant, vel suspendi, per litteras dicte Sedis non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum apud Urbem Veterm idus Junii, Pontificatus nostri anno quarto.

(Theiner Ágoston, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia I. köt. 100. l.)