280. Erzsébet ifjabb királynénak az Epel melletti királynéi főldet tárgyazó adománya az esztergami egyház számára. 1284.

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis, quod hospites nostri de Saturalia Wyhel ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium Stephani illustris Regis Vngarie patris nostri karissimi felicis recordacionis super libertatibus eorum confectum, petentes cum instancia, vt ipsum ratum habere, et nostris patentibus litteris de benignitate Regia dignaremur confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:

Stephanus D. gr. Rex primogenitus stb. (következik István ifjabb királynak 1261-ki kiváltságlevele, mint gyüjteményünk VIII. vagyis a második folyam III. kötetében 5. l.)

Exhibuerunt eciam predicti hospites nostri litteras nostras patentes super facto possessionum confectas in hec verba:

Nos Ladizlaus D. gr. Rex Vngarie stb. (következik IV. László királynak 1284-ki 278. sz. a. okmánya.)

Nos igitur iustis ac legitimis peticionibus predictorum hospitum nostrorum assensum fauorabilem adhibentes, bonum statum et libertatem eorundem per dominum Stephanum Regem patrem nostrum karissimum felicis recordacionis ordinatam et concessam inmutabiliter uolentes obseruare, et dictum priuilegium ipsius patris nostri non rasum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte uiciatum, et litteras nostras patentes ratas, gratas pariter habentes et acceptas, de uerbo ad uerbum presentibus insertas, auctoritate presencium duximus confirmandas. Datum in Gyman dominico die ante festum Beati Michaelis Archangeli anno Domini Mş CCş LXXXş quarto.

(III. Endre királynak 1291-ki megerősítő priuilegiumából a budai kir. kamarai levéltárban.)