276. IV. László király Sumreth és Yglyche nevű földeknek határjárását helyben hagyja Sumusi Péter számára. 1284.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturi salutem in salutis largitore. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Theodorus Banus filius Theodori Bani de genere Gycwad fidelis noster ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegiales litteras Magistri Vgrini filij Magistri Pous de genere Chak super facto cuiusdam terre seu possessionis Keniz vocate, petens a nobis magna cum instancia, vt ipsas ratas habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem priuilegialium litterarum tenor talis est:

Nos Magister Vgrinus filius Magistri Pous de genere Chak stb. (következik Ugrin mesternek 1284-ki adománylevele, mint alább 296. sz. a.)

Nos igitur ipsius Theodori Bani precibus inclinati, attendentes eciam eiusdem peticonem iustam esse in hac parte, predictas priuilegiales litteras ipsius Magistri Vgrini de uerbo ad uerbum presentibus fecimus annotari, et per apposicionem dupplicis sigilli confirmari. Datum per manus venerabilis domini Thome Dei gracia Episcopi Waciensis, aule nostre Cancellarij, Comitis de Plis, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş octuagesimo quarto VI. kalendas Junij, indiccione duodecima, Regni autem nostri anno duodecimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-violaszínű selyemzsinóron a pecsét töredéke függ; a szombathelyi káptalan levéltárában.)