269. IV. László király megerősíti azon egyezkedést, melylyel Anthaleus Isipnek fia Regyoulch nevű birtokát Jakab mesternek a szepesi káptalan olvasó-kanonokának eladta. 1284.

In Christi nomine Amen. Anno Natiuitatis eiusdem Mş CCş LXXXş IIIş die sabati tercio mensis Julij, XI. indiccione; temporibus domini Ladislai Dei gracia Serenissimi Regis Hungarie, venerabilis patris domini Gregorij Dei gracia Traguriensis Episcopi, et nobilis viri Francisci Faletri de Venecijs Potestatis Tragurij. Ibique dominus Stanus de Varicas de Jadra, Damianus filius eius, et Simon de - - - - - Micha de Clemenic de Jadra, Damianus de Pr - - de Jadra, Creste filius Prodani de Arbo, Rainerius filius Petri de Cega, Qualissa Matthei de Jadra, et Dessa de Yuan de Jadra, asserentes asserendo dixerunt et testificati sunt in salutem animarum suarum, et in ea veritate que Christus est, et ad fidem eorum Deo exhibitam: quod viderunt Spalatenses et Sibenicenses venire per mare, et homines equestres de Spalato cum eorum lignis et barchis, et descendere in terra, et venire in campo Tragurij, et inciderunt, et destruxerunt omnes arbores et vineas cuiuscunque generis; et ponere ignem cum exercitu magno, et cum vexillis eciam eleuatis hostiliter; et per duas dies, et plus guastum fecerunt in campis in vineis Tragurij, mettentes eciam bladum, et omne malum quod facere potuerunt. Vnde ad cautelam Communis Tragurij factum est exinde hoc presens publicum testimoniale scriptum. Actum Tragurij presente domino Nicolao de Venecijs, milite dicti domini Potestatis; Magistro Marino Giurgino de Jadra, Adam Salmario, Alberto de Padua Tabellione, Simone quondam Marini Comitis, Mattheo de Pasche Camerario, et domino Dessa Duymi, et domino Nicolao Casocti examinatoribus.

Ego Nicolaus Kasotto examinator manum meam mitto. Ego Santonus Traguriensis Juratus et confirmatus Notarius scripsi hoc instrumentum; quia hys omnibus rogatus interfui, et meo solito signo signavi.

(Lucius, Memorie storiche di Trau 115. 1.; kivonatát közli Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 189. l.)