266. Trau városnak egyenetlenségei Spalato és Sebenico városokkal. 1283.

Cosmas Curialis Comes et Castellanus de Kamarun tenore presencium quibus expedit significamus vniuersis; quod eum dominus noster Petrus Magister Tauarnicorum domini Regis possessiones domine Elisabet sororis domini Regis de Insula Beate Marie, quas populi de Ekech indebite detinebant, auferendo ab ipsis dicte domine nobis reddere precepit, pro quibus tamen possessionibus inter iobagiones domine Elisabet, et inter populos de Ekech rancor seu discordia diu fuerit excitata; tandem nobis propter iusticiam et propter maiorem euidenciam Johannem, Sebastianum, Miko Comites, iobagiones Castri de Kamar, et alios super faciem ipsius possessionis ad sciendam et inquirendam ueritatem seu iusticiam transmisimus, vtrum ipsa possessio, pro qua contencio uertebatur inter partes, sit uel pertineat domine Elisabet nec ne; qui Johannes, Sebastianus, Miko et alij iobagiones Castri de Kamarun accedentes super ipsam contenciosam possessionem, demum ad nos redeundo per nos inquisiti dixerunt; quod conuocatis commetaneis et vicinis ipsam terram et possessionem taliter reambulassent, quod duos lacos (igy) pisscine, Sceleueyze et Benedukueyze uocatas, cum aqua Duduagh superius usque aquam Mihal vocate, que pertinet similitar domine Elisabet, resignassent populis de Zakalus, videlicet iobagionibus dicte domine Elisabet; ipsam aquam uero Duduagh de aqua Mihal vocata superius, populis de Zakalus iobagionibus domine Elisabet et populis de Ekech in communi percipere et habere reliquerunt. Nos itaque scita iusticia populorum de Zakalus iobagionum domine Elisabet, ipsam possessionem premissam auferendo de populis de Zakalus (igy „Ekech” helyett), et ad preceptum domini nostri reddidimus et resignauimus iobagionibus domine Elisabet de Zakalus perpetualiter percipiendam. In cuius rei memoriam litteras nostras concessimus sigilli nostri (munimine) roboratas. Datum in festo Sancti Martini, anno Domini Mş CCş LXXXş tercio.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)