253. IV László királynak a Buda feletti nyúlszigetet tárgyazó adománya az ottani apáczazárda számára. 1283.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod Andreas filius Chopou de Nadasd ad nostram accedens presenciam, Regiam Excellenciam suppliciter implorauit, ut condempnacionis sentencias latas contra Jacobum et Vytalus filios Herrici balbi, in litteris nostris patentibus contentas, et postmodum Baronum nostrorum, et iudicum ad maleficia compescenda deputatorum prosecucionibus de iure prolatis, execucioni mandatas, prout in instrumentis exinde confectis, que nobis exibuit, continentur, Regalis auctoritatis dignaremur robore confirmare. Litterarum siquidem nostrarum patencium tenor talis est:

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Vngarie stb. (következik IV. László királynak 251. sz. a. épen közlött okmánya.)

Igitur quia nobis constitit euidenter; prout in suprascriptis nostris litteris continetur, et sicut in litteris Dyonisij Palatini nostri, et Gregorij Comitis Symigiensis plene perspeximus contineri; ad maiorem cautelam et habundanciam veritatis, ac conuincendam maliciam Jacobi et Wytalus predictorum, in pluribus conuocacionibus per eosdem Barones nostros factis edicto generali, nec non euocacione speciali ad excusacionem sui, si quam haberent super maleficijs prenotatis, comparere contumaciter neglexerunt, et sicut nobis datur intelligi, obstinacione detestabili in suis maleficiis perdurantes, in crudelibus latrocinij actibus miserabiliter sunt extincti; prefatas sentencias, et processus contra ipsos editos ratos habentes, possessiones ipsos contingentes, in quantum ad eorum porciones pertinuisse dinoscuntur, ad prefatum Andream filium Chopou sentencialiter deuolutas ratificamus, approbamus, et auctoritate presencium confirmamus. Vt igitur huius nostre confirmacionis series robur optineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Bartholomei Prepositi de Scepus aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCşLXXXş tercio, quarto idus Septembris, indiccione vndecima; Regni autem nostri anno duodecimo.

(Eredetie bőrhártyán, a sárga-vörös selyemzsinóron függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)