219. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Strogeai Tamás comes, és Miklós nógrádi esperest bizonyos peres ügyre nézve barátságosan egyezkedtek. 1281.

Lodomerius miseracione Diuina Sancte Strigoniensis Ecclesie Archiepiscopus eiusdemque loci Comes perpetuus vniuersis, quibus presentes hostenduntur, salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire; quod cum Symeon filius Comitis Mychaelis, Micou, Ochuz et Ditricum liberos Comitis Detrici super quodam iure debito iure nature, siue super quarta dominam matrem suam, consortem scilicet Comitis Michaelis contingente, cum auctoritate litterarum nostrarum ad nostri examen Consistorij edictis legitimis euocasset, habens ad prosequendam ipsam littem siue quartam matris sue sufficiens procuratorium et mandatum; ipsi tamen Mycou, Ochovz et Detricus, licet aliquociens nostro se conspectui presentauerunt, et litem legitime per peticionem factam in iure et responsionem subsecutam contestati fuerunt coram nobis; qui quidem Symeon ab ipsis Mycov et fratribus suis quartam matrem suam contingentem de possessionibus patris eorum hereditarijs uel quocunque titulo conquisitis, petebat nomine matris sue sibi assignari secundum Regni consuetudinem approbatam. Mycov vero et fratres sui dicebant animo contestandi littem de predicta quarta matri prefati Symeonis per ipsos fore satisfactum, et ideo se ipsos dicebant penitus ab inpeticione ipsius Symeonis absolutos. Nos autem parcium proposicionibus debita maturitate auditis, ac iudicaria maturitate equa lance iusticie pensatis, ipsis Mycov et fratribus suis morem gerentes, et sollemnitatem iuris seruare uolentes assercionem eorum probare dedimus testibus quibus euidencioribus possent coram discretis viris Capitulo Waciensi ad intencionem eorum roborandam. Qui die et termino, quo testes secundum continenciam priorum litterarum nostrarum producere coram dicto Capitulo debebant, ad intencionem eorum fundandam, minime produxerunt; sed quidam officialis eorum Gallus nomine optulit eidem Capitulo litteras domini Ladizlai illustris Regis Vngarie inter cetera continentes, ut quia idem Mycov in exercitu domini Regis erat, ipsam produccionem testium ad alium terminum deberent prorogare. Quibus eciant litteris predicti domini Regis per ipsum Capitulum paritum fuit in hac parte, et idem Capitulum ex permissione nostra alium terminum in litteris domini Regis petitum et contentum eisdem dedit pro eorum testibus produceudis; ita tamen, ut ipsa produccio testium fieri deberet coram nobis. Qui scilicet Mycov et fratres sui ad secundum terminum pro testibus eorum producendis assignatum conparuerunt coram nobis; sed nomina et dicta quorundam testium eorum in quadam cedula nobis presentarunt. De quibus testibus in ipsa cedula sic conteutis Symeon filius predicti Comitis Mychaelis quosdam ex permissione nostra de consensu ipsius Mycov et fratrum suorum ad corporale sacramentum prestandum pro ueritate dicenda de quarta domine matris sue elegit secundum Regni consuetudinem approbatam; et pro huiusmodi sacramento prestando nos de uoluntate partium assignauimus perhemptorium, decernentes quod ulterius predicti Mycov et fratres sui nec tura litteris Regijs, nec quauis occasione alia, puta debilitatis, possint se excusare; adicientes, quod si in termino sic per nos assignato de parcium voluntate, non uenirent, in ipso negocio non obstante eorum absencia ad diffinitiue sentencie calculum procederemus, iuris tamen ordine in omnibus obseruato. Qui in eorum solita contumacia perdurantes, nec in ipso termino ad sacramentum huiusmodi prestandum deputato in nostri presencia comparere curauerunt, per ipsum Symeonem legitime coram nobis expectati. Demum post huiusmodi multos terminos perhemptorios per nos assignatos sic contumaciter elapsos ad nostram accedentes presenciam, idem scilicet Mycov et fratres sui a nobis humiliter pecierunt, ut possessiones eorum hereditarie per aliquos probos viros a partibus electos extimarentur ambarum parcium amatores, illorum eciam extimatorum nomina in litteris nostris fuerunt ad peticionem parcium annotata; terminum et eciam diem ad ipsam extimacionem faciendam, et eciam hominem nostrum de consensu utrarumque parcium concorditer electum, discretum uidelicet uirum Vrbanum Prepositum Sancti Georgij a nobis per partes iustantei petitum, coram quo ipsa extimacio fieri deberet, duximus dirigendum. Qui cum ad locum et diem ac terminum ab ipsis partibus petitum et a nobis assignatum accessisset, predictus Symeon extimatores suos in littera nostra contentos produxit ut debebat; sed ipsi Mycov et fratres sui ad ipsum terminum nec extimatores suos produxerunt, nec eciam ipsi per se uel per procuratores eorum in ipso termino conparuerunt per ipsos sponte sic assumpto, quemadmodum prefato discreto viro Vrbano Preposito Sancti Georgij ad hoc specialiter per nos deputato intelleximus referente. Licet autem nos ipsum Symeonem filium Comitis Mychaelis propter contumaciam predictorum Mycov uidelicet et fratrum suorum in possessionem rerum petitarum pro quarta domine matris sue indutere potuissemus; tamen ad presens huiusmodi missionem ex causa non duximus faciendam: verumptamen ipsos Micov scilicet et fiatres suos, exigente eorum contumacia, de consilio fratrum nostrorum tum nobis assidencium publice excommunicatos denunciauimus et decernimus, ab omnibus tanquam membra precisa, que fomentorum non senciunt dissplicenciam, arcius euitandos, tamdiu donec coram nobis iuri paruerint, et de contemptu nostro; ac de expensis factis ipsius Symeonis satisfecerint competenter. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonij anno Domini millesimo ducentesimo octoagesimo primo.

(Eredetie bőrhártyán, melynek vörös selyemzsinóron függött pecsétje elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)