204. A choznai konventnek bizonyságlevele, hogy Vadosfalvai Pál Vodos nevű földjét Endre, Moysa fiának eladta. 1280.

Capitulum Ecclesie Beati Petri de Posaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire quod Rocoldus filius Rolandi Bani ab vna parte, et Ladizlaus, Arnoldus, Gula ac Blasius filij Zoboo ab altera coram nobis personalites sunt constituti; et idem Rocoldus confessus est viua voce, quandam particulam terre sue empticie Pechne vocate, que Jelsewek dicitur, supradictis Ladizlao, Arnoldo, Gyule ac Blasio pro triginta marcis denariorum plene receptis vendidisse perpetuo possidendam; ita tamen, quod si frater suus, uel quicunque de cognatis suis et alijs, ipsam particulam terre de supradictis filijs Zoboo processu temporum impeteret, idem Rocoldus tenebitur expedire. Prima meta ipsius terre, sicut ijdem retulerunt, incipit a parte septemtrionali, iuxta quoddam kalista, que est juta viam in monte Mocheych, tendens ad meridiem, et descendit inferius ad Jelsewechpotoka, et per ipsum potok descendendo exit ad arborem piri; inde vadit per siluas ad arborem fyz; inde per quamdam planiciem peruenit ad arborem harasth, que est iuxta quoddam fuk, quod dicitur gradinin, quod eciam currit de fluuio Morchuna, inde ad fluuium Zaua iuxta terminos filiorum Benedicti, et per ipsam aquam Zaua tendit superius ad occidentem, et exit iterum ad aquilonem; et semper uenit in silua in quantitate et spacio terre exterius continentis, et peruenit ad fluuium Murzuna, transitoque ipso fluuio Murzuna uadit directe uersus eandem plagam, et exit in quandam vallem, in qua est Gramachnykpotoka, et per ipsum potok peruenit ad caput eiusdem; inde descendit ad berch et cadit in quandam viam, et per ipsam viam peruenit ad kalista supradtctum ibique terminatur. In cuius rey memoriam firmitatemque perpetuam presentes sepedictis filijs Zoboo concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie millesimo CCş LXXXş.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét már lehullott, a nemz. muzeum kézirattárában.)