195. IV. László király megerősíti IV. Béla azon szabadalmát, melylyel a nagyszombati apáczazárda embereit minden városi adózás alól felmentette. 1280.

(L)adizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod consideratis fidelitatibus, et meritoris ac multiplicibus seruicijs Nicolai Comitis de Golgouch dilecti et fidelis nostri, que per omnia propter suam prolixitatem longum esset enarrare per singula seriatim, quedam tamen in memoriam posterorum presentibus duximus annotanda. Primum cum Rex Boemie tempore nostre etatis puerilis Regnum nostrum deuastare non desinens, castrum Jauriense occupasset, et nos ad ipsum castrum expugnari faciendum iuissemus, Sebastianus frater dicti Comitis Nicolai in expugnacione ipsius castri extitit interemptus, Comes uero Nicolaus uulnus validum subportando; demum cum propter reddendam uindictam contra eundem Regem Boemie cum nostro exercitu iuissemus, ubi Domino concedente sumus consecuti uictoriam laudabilem, cum idem Rex per nostram extitit miliciam interemptus, predictus Comes Nicolai in ipso prelio uiriliter dimicans, per lanceam in pede est transfossus, duos milites nichilominus Teutonicos nobis duxit captiuatos. Ceterum cum quidam infideles nostri se ad castrum Zelench recepissent, nobis ipsum castrum facientibus expugnari, idem Comes Nicolaus propter fidelitatem Corone Regie debitam personam suam expugnacioni illius castri exponere non formidans, recepit uulnus letale in facie per balistam. Ad hec cum Cumani nostri infidelitate ducti iniquum contra personam nostram inijssent consilium, quasdam partes Regni nostri commissis incendijs deuastando, nos propter conterendam 277infidelitatis ipsorum rabiem cum nostro exercitu iuimus, in quo idem Comes Nicolaus laudabilia seruiciorum exhibuit opera in ipso prelio uiriliter dimicando. Et quamquam pro huiusmodi seruiciorum suorum meritis maiori remuneracione ex Regia munificencia fuisset confouendus: in aliqualem tamen recompensacionem quasdam tres terras Castri nostri Supruniensis, vnam videlicet Osl vocatam populosam, et alias duas vltra Raba existentes, Scechun et Kechenek nuncupatas, a iure et iurisdiccione ipsius Castri de cetero exceptam penitus et exemptam, prenotato Comiti Nicolao, et per eum Michaeli, Benedicto et Eymirico fratribus suis, ac eorum heredibus perpetuo, irreuocabiliter et pacifice duximus conferendas sub eisdem metis et terminis, quibus ad ipsum Castrum cum omnibus suis vtilitatibus dinosscebatur primitus pertinere. Datum per manus discreti viri Magistri Bartholomei aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini Mş CCş octogesimo, tercio idus Maij Indiccione vndecima Regni autem nostri anno vndecimo.

(III. Endre királynak 1297-ki megerősítő privilegiumából.)