194. IV. László királynak Osl, Scechun és Kechenek helységeket tárgyazó adománya Miklós galgóczi főispán számára. 1280.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia pietas manuum (igy) munificam porrigere debeat vniuersis; illos tamen, quorum probitas experta et laudata est in prosperis et in aduersis, principaliori munere debet prosequi et fauore, ut alij eorum exemplo inuitati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Petrus filius Zubuzlay de genere Ludan fidelis noster, quandam terram Castri Nitriensis Kend vocatam, uacuam et habitatoribus destitutam, iuxta fluuium Radusna existentem, a nobis sibi dari postulauit. Verum quia nobis ueritas non constabat, utrum ipsa terra uacua sit, et nostre collacioni pertineat, nec ne; fidelibus nostris Capitulo Nitriensi nostris dedimus litteris in 275mandatis, ut unum ex ipsis uirum ydoneum pro testimonio transmitterent, coram quo venerabilis pater Episcopus Nitriensis homo noster reambularet ipsam terram presentibus commetaneis et vicinis, et statueret eidem Petro sub antiquis metis, si non fieret contradictum, contradictores autem si qui fierent, ad nostram presenciam euocaret. Quod quidem Capitulum nobis rescripsit in hec uerba:

Excellentissimo domino suo Ladizlao stb. (következik a nyitrai káptalannak jelentése, mint alább 202. sz. a.)

Nos itaque consideratis fidelitatibus et seruicijs meritorijs eiusdem Petri filij Zubuzlai, que idem in diuersis expedicionibus Regni nostri fideliter inpendit et indefesse, et specialiter in exercitu nostro generali, quem contra Regem Boemorum inimicum nostrum capitalem habebamus; vbi eodem Rege Boemorum interempto felicem uictoriam, Domino annuente, sumus consecuti, idem sub nostro uexillo letale uulnus sustulit, in conspectu nostre Maiestatis viriliter dimicando. In recompensacionem tot et tantorum seruiciorum predicti Petri nobis fideliter inpensorum, quamuis maiora mereretur, prefatam terram Castri nostri Nitriensis Kend vocatam, dicto Petro filio Zubuzlai, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem, ut nostre collacionis series per labencia temporum spacia apud posteros inuiolabiliter perseueret, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Achonis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo, kalendis Augusti, indiccione octaua, Regni autem nostri anno octauo.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)