182. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Jaak nemzetségbeli Chepan Jaakon, Dobropatakon és Sikén fekvő birtokrészeit Márton, Artuna fia megöletése fejében özvegyének Florisnak és fiának Jánosnak átengedte. 1279.

A B C

Capitulum Ecclesie Sancti Petri de Posaga omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in filio virginis gloriose. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Georgio Abbate de Rodyna ab vna parte, Gregorio filio Zayda ab altera coram nobis constitutis, tale inter se concambium ex voluntate Chelk, Borich et filiorum Odula cognatorum ipsius Gregorij, et ex consensu Johannis et Petri filiorum Ocholini ac Romani patronorum Ecclesie de Rodyna confessi sunt ordinasse, quod predictus Abbas quandam terram Ecclesie Lyphyne vocatam Gregorio filio Zawyda in commutacionem 262cuiusdam terre, que Vlchyak vocatur, dedisset et assignasset perpetuo possidendam; ratam et firmam ipsam commutacionem vtrisque partibus habentibus coram nobis. Mete autem terre Lyphine, que cessit Gregorio, sunt hec: Prima meta incipit a terminis Lorandi Bani et ibi iuxta viam est meta terrea, et per ipsam viam in berch tendit versus meridiem per metas terreas, et peruenit ad quendam monticulum, qui dicitur Zaykfeu; et de inde descendit in Puthnak potaka, et per ipsum potok cadit in fluuium Lyphyne, et per eundem fluuium tendit superius versus septemtrionem usque dum Bachybou potoka iungitur ad ipsam Lyphinam et per ipsum Bachybou potoka tendit sursum, et in quodam transitu exit de via, et per eandem viam ascendit ad berch versus orientem, et per ipsum berch reuertitur ad metam priorem, ibique terminatur. Mete uero terre Vlchyak, que cessit Abbati sunt hee: Prima meta incipit iuxta monticulum, qui dicitur Zalauchfeu a meta terrea iuxta viam et per eandem viam peruenit ad pirum, que est pro meta; deinde per byrch versus meri diem ad quasdam arbores, que dicuntur malagaya; inde descendit ad Malapataka, et per cursum eiusdem potak descendit, donec per quendam fontem exit ad caput eiusdem fontis; et de ipso fonte ascendit ad byrch usque metas Abbatis supradicti. In cuius rey memoriam firmitatemque perpetuam presentes vtrisque partibus concessimus litteras sigilli nostri munimine roborando. Actum anno ab Incarnacione Domini Mş CCş LXXş nono.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét zöld-fehér-violaszínű selyemzsinóron függött, de lehullott, a nemz. muzeum kézirat-tárában.)