173. János spalatoi érseknek elismervénye, hogy az ottani káptalan és monostorok a pápai követ által kivetett pénzösszegeket lefizették. 1279.

Petrus Magister Dapiferorum domini Regis Comes Posoniensis et Musuniensis vniuersis quibus presentes ostenduntur, salutem in salutis largitore. Quia temporis fluxibilitas rebus sub se generatis instabilitatem imprimit et occasum: non 252immerito in tesaurario memoriali deposita processu ipsius temporis elabuntur. Idcirco racionabiliter litterarum perpetuitate perhempnantur res, que per humanam industriam actitantur. Igitur ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: quod cum Jacobus Villicus Posoniensis quamdam terram Plumnou uocatam, uacuam et habitatoribus destitutam, a nobis sibi dari postulasset; nos eiusdem seruicijs meritorijs recensitis et cognitis, que in cunctis negocijs domini nostri Regis et nostris, et specialiter contra Johannem filium Petri Curialem Comitem nostrum, qui titulo seu labe infidelitatis contra ipsum dominum nostrum Illustrissimum Regem Hungarie et nos vehebatur, fideliter et deuote inpendit, dictam terram Plumnou vocatam, cum suis vtilitatibus, pertinencijs et attinencijs vniuersis, sub metis et terminis quibus antiquitus dinoscitur fuisse gubernata, exceptam penitus et exclusam a jurisdiccione et potestate Comitatus de Vztupan, cui prius attinebat, dedimus donauimus et contulimus ipsi Jacobo Villico, heredibus suis, heredumque successoribus, perpetuo et irreuocabiliter possidendam; promittendo eidem securitatem et munimen donacionis nostre huiusmodi a domino nostro Rege diligenter, ut expedit, inpetrare. Ut igitur donacio nostra presens robur perpetue firmitatis obtineat, presentes ipsi Jacobo sigilli nostri munimine contulimus roboratas. Anno Domini Mş CCş LXXş nono.

(A bőrhártyán függő pecsét alatt kiadott eredeti után készült másolat Czech János hátrahagyott kéziratai közt.)