164. IV. László király Endre és Jákó mestereknek, Jákó comes fiainak, visszaadja Jeszenő nevű örökbirtokukat. 1279.

(L)adizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Herbordus filius Osl de genere Osl ad nostram accedens presenciam a nobis instantissime supplicando postulauit, vt quandam terram castri nostri Supruniensis Percel (igy) uocatam, vacuam, sicut dixit, et quandam siluam nostram Regalem circa castrum ipsius Comitis Herbordy adiacentem, quod habet prope aquam Batamus, et quoddam fenile similiter ad castrum Supruniense pertinens in terra Kezel existens Kuzepkerek nuncupatum, eidem de benignitate Regia dare et conferre dignaremur. Nos igitur consideratis seruicijs et fidelitatibus prefati Comitis Herbordy, qui primum domino Bele auo nostro, et Stephano patri nostro karissimis, Illustribus Regibus Hungarie felicium recordacionum, et demum nobis in omnibus expedicionibus Regni nostri fideliter impendit et deuote, prefatam terram Percel (így) in eisdem metis et terminis, in quibus dictum castrum tenuit et possedit, et ipsam siluam 240Regalem, ac predictum fenile, si Regie pertinent Maiestati, eidem Comiti Herbordo, ac Magistro Herbordo filio eiusdem, dedimus, donauimus, contulimus atque tradidimus iure perpetuo et in heredum heredes possidenda. Distinccio eciam predicte silue seu longitudo incipit a terra Johannis et fratrum suorum, filiorum Comitis Andree, et tendit usque terram castri Kezel nuncupatam; latitudo uero eiusdem ab Vzturo inquoatur et uadit usque vallem, secundum quod idem Comes Herbordus nobis oraculo uiue uocis retulit. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum valeat uel possit retractari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viii Magistri Achonus aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşLXXş nono, Regni autem nostri anno octauo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a vörös selyemzsinóron függő pecsét már lehullott; a nemzeti muzeum kézirat-tárában)