163. IV. László királynak Percel nevű földet, és bizonyos a Bálványos viz melletti erdőt tárgyazó adománya, Herbold comes Oslnak fia számára. 1279.

(L)Adizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie benignitatis inmensitas, licet alta contempletur summo consilio prouidendo, humilia tamen prospicit a suis honeribus misericorditer subleuando; utilitati quippe reipublice eo decencius consulitur, quo nobilium numerus et bellatorum acies ex superadditis et adiunctis crescit continuis incrementis. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod cum Michael filius Fyoch, et Turna filius Zepus de villa Heygmuguy, de jobagionibus Castri nostri de Tornova oriundi, primum domino Bele auo nostro, et domino Stephano patri nostro karissimis, Illustribus Regibus Hungarie piarum recordacionum, et demum nobis fideles et laudabiles impendissent famulatus, pro quibus ijdem Regia remuneracione decorari merito debuissent: Nos quibus incumbit metiri merita singulorum, et dignis pro meritis respondere; commendabilem fidelitatem et meritoria obsequia ipsorum Michaelis et Turna in memoriam reuocantes, ut alij eo viso ad fidelitatis opera ardencius inuitentur; eosdem Michaelem et Turna, ac ipsorum heredes heredumque suorum successores, a jobagionatu dicti Castri cum terra ipsorum Hygmuguy vocata eosdem iure hereditario contingenti, eximendo, in numerum, cetum et collegium Regalium seruiencium duximus transferendos. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem 239presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Nicolai aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono; Regni autem nostri anno octauo.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a nemzeti muzeum kézirattárában.)