162. IV. László király több tornovai várjobbágyot nemesi állásra emel. 1279.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cursus metarum possessionum Sororum de Insula Virginis, Gloriose Igol, Posony, et alia villa Posony, Ozlar, Burhud, Racusy et Belth vocatarum in Comitatu Symigiensi existencium; et ville Kosuk, in Comitatu de Tolna existentis; ac ville Ethe, per Moys virum nobilem Magistrum Tauarnicorum domine Regine karissime consortis nostre eisdem Sororibus collatarum, sicut in priuilegijs Capituli Budensis fidelium nostrorum per Marcellum et Petrum Comites, officiales dictarum Sororum nobis exhibitis vidimus, hoc ordine distinguntur: Prima meta terre Posony incipit a parte occidentali iuxta magnam viam, qne venit de Symigio, vbi sunt tres mete terree angulares sub ligno piri agrestis, quarum vna separat Comiti Johanni filio Pouce, alia Lourando Bano ad villam Lapsa vocatam, tercia Magistro Moys ad villam Posony nuncupatam; abhinc tendens per eandem viam parum ad partem orientalem, vbi est meta antiqua et alia noua; dehinc iuxta eandem viam ex parte septemtrionaly eundo parum sunt due mete antique et tercia noua; deinde per quandam viam eundo ad partem septemtrionalem sunt octo mete veteres et vna noua; abinde tendens ad partem septemtrionalem perueniet ad quinque metas antiquas, vbi est vna meta noua; dehinc per eandem viam ad quatuor metas antiquas, vbi vna meta est noua; abhinc procedens per viam predictam in magna silua vadit ad partem septemtrionalem per multas et continuas metas antiquas et 228nouas, et peruenit ad sex metas antiquas, vbi septima est noua in magna arbore ilicis; et per eum declinans de ipsa magna via cruce signata vadit per viam graminosam, vbi sunt sex mete antique et septima noua; deinde satis in magno spacio eundo per magnam siluam perueniet ad sex metas veteres, in quarum tribus sunt tres arbores ilicis, et septima noua; que quidem mete separant ad villam Lapsa ex parte occidentali, et ad villam Posony ex parte orientali; ac abhinc eundo per magnum spacium iuxta viam antiquam, per eandem magnam siluam perueniet ad sex metas antiquas, vbi septima est noua in arbore kerkus; deinde perueniet ad tres metas angulares, quarum vna separat ex parte occidentali ad villam Lapsa prenotatam, vbi mete ipsius terre finaliter terminantur, parte vero septemtrionali distingit terram ville Apaty, a parte vero orientaly separat terram populorum de Ozlar, iuxta quas tres metas antiquas vna est noua; exinde prosiliens in magnam viam parum eundo peruenit ad quatuor arbores ilicis, sub quibus sunt quatuor mete antique et quinta noua, et ibi similiter separat terram populorum de villa Apaty, et iungitur metis terre populorum Capituli Albensis de villa Buna; abhinc vergitur ad partem orientalem, obi est meta terrea antiqua et alia noua; deinde tendit ad partem orientalem ad duas arbores ilicis, vbi sunt mete antique et vna noua; abinde vadit ad magnam viam, vbi sunt due mete antique et tercia noua; abhinc parum eundo vadit ad duas metas antiquas, in quarum vna est arbor ilicis, iuxta quas est tercia meta noua, que separant finaliter de terra populorm Capituli Albensis predictorum, et iunguntur metis terre populorum Capituli Wesprimiensis de villa Ozlar; deinde iuxta quandam viam iungit ad orientem ad vnam metam antiquam, in qua est arbor magna, et iuxta eandem similiter sub magna arbore est meta noua, que distingunt inter terram populorum Capituli Wesprimiensis et terram populorum Magistri Moys Ozlar vocatas; item per eandem viam vadit inferius ad partem meridionalem ad vnam arborem, sub qua est meta antiqua et alia noua; abhinc eundo infocius per eandem viam ad partem meridionalem perueniet ad arborem piri, sub qua est meta antiqua et alia noua; inde procedens infocius perueniet ad vnam metam terream angularem, vbi est 229alia noua, que distingit inter torras populorum Magistri Moys, Capitulorum Wesprimiensis et Budensis de villis Ozlar; deinde tendit ad partem occidentalem ad magnam viam ad vnam metam terream antiquam, iuxta quam est noua, que distingit inter Magistrum Moys et Capitulum Budense; abhinc vergit per eandem viam versus meridiem ad vnam arborem, sub qua est vna meta antiqua et alia noua; deinde procedit similiter ad partem meridionalem, et vadit ad arborem ilicis, sub qua sunt mete antiqua et noua; inde vadit inferius ad orientem ad finem ville Ozlar, vbi sub arbore piri est meta noua; et abinde vadit inferius similiter ad orientem ad vallem Borbath, vbi meta terrea est antiqua et alia noua, que separant populis Capitulorum Budensis et Wesprimiensis, et Magistri Moys, vbi mete populorum Capituli Budensis predicti finaliter terminantur; exinde vadit inferius in medio villarum Ozlar vocatarum, et prope ad arbores nucum est noua meta terrea; item vadit ad partem orientalem, et retro villam Ozlar, que est villa Capituli Wesprimiensis, sunt due mete antique et tercia noua; abhinc modicum pergendo similiter ad partem orientalem trasit siccam vallem, et iuxta viam, per quam de villa Bunna itur ad villam Igal, est meta antiqua sub arbore ilicis et alia noua, que separant terram populorum Capituli Wesprimiensis de villa Ozlar, et terram populorum Magistri Moys de villa Burhud; abhiuc superius eundo per eandem viam ad partem septemtrionalem in magna arbore ilicis est meta antiqua et alia noua; deinde ascendit super ad siluam magnam per eandem viam ad partem septemtrionalem, vbi sunt tres mete veteres et quarta noua; abhinc ascendit ad partem septemtrionalem ad tres metas angulares, vbi est quarta meta noua, et sic terminantur mete terre populorum Capituli Wesprimiensis de villa Ozlar, et iungitur metis terre populorum Capituli Albensis de villa Buna iterato in magno fossato, et in magna silua, que wlgariter liget nuncupatur; per quod fossatum vadit ad duas veteres metas vbi tercia est noua; inde in eadem magna silua per fossatum eundo vadit directe ad orientem, et iuxta fossatum est meta antiqua et alia noua; abhinc procedit similiter ad orientem, et vadit ad magnam arborem ilicis, vbi est meta antiqua et alia noua, et mete populorum 230ville Burhud a metis populorum de villa Buna finaliter terminantur; deinde procedit ad duas arbores cruce signatas, vbi est meta terrea antiqua et alia noua, vbi mete terre populorum Magistri Moys de villa Igol iunguntur metis terre populorum Capituli Albensis de villa Bun prenotata; abhinc tendit ad partem meredionalem inferius per siluam magnam ad duas metas terreas, vbi tercia est noua, et ibi mete terre populorum Capituli Albensis de Buna finaliter terminantur, et iunguntur metis terre populorum Capituli Wesprimiensis; item procedens per siluam ad partem orientalem peruenit ad vnam metam terream iuxta viam, vbi alia est noua; abhinc per eandem viam vergit ad partem meridionalem ad metam terream, vbi alia est noua; deinde tendit ad quatuor metas antiquas, vbi quinta est noua; abhinc progreditur similiter ad partem meridionalem vbi sunt tres mete veteres et quarta noua; exinde tendit iuxta eandem viam ad partem meridionalem ad tres metas antiquas, vbi quarta est noua; abinde diuertit ad partem orientalem similiter ad duas metas antiquas, vbi tercia est noua; abhinc procedendo versus partem orientalem peruenit ad duas metas antiquas, vbi tercia est noua; deinde tendit ad orientem ad magnam viam per siluam ad quinque metas veteres, vbi sexta est noua; item eundo per viam ad meridiem peruenit ad tres metas antiquas, vbi quarta est noua; dehinc similiter ad meridiem eundo peruenit ad metam antiquam, iuxta quam est noua; abinde similiter ad meridiem eundo peruenit iuxta magnam viam ad metam antiquam, iuxta quam est noua; demum per uiam magnam vadit ad meridionalem partem, et peruenit ad viam cruce signatam, vbi est meta magna et antiqua, et mete populorum Capituli Wesprimiensis finaliter terminantur, iuxta quam est meta noua, et mete terre populorum de Igol iunguntur metis terre populorum Egidij de Rada; et abhinc per publicam stratam descendit inferius ad partem meridionalem, vbi in spacio terre trium aratrorum nobiles Belyud, videlicet Seruus Dei, et Preceptor de Dada contradictores extiterunt, et quia veteres mete non poterant inueniri, noue non sunt erecte; sed postmodum iuxta eandem magnam viam descendens de silua ad partem meridionalem, in planicie tendit ad duas metas antiquas, vbi tercia est noua, et est commetaneus 231Egidius prenotatus; abhinc per eandem viam vadit inferius ad partem meridionalem, vbi due mete sunt noue erecte de parcium voluntate; et abhinc vadit ad paruam vallem ad arborem piri agrestis, vbi sunt due mete noue; deinde vadit ad quandam arborem nucis, vbi sunt due mete noue; abinde vadit ad terram arabilem ad duas metas nouas; exinde tendit similiter per terram arabilem versus meridiem ad arborem nucum, vbi sunt due mete noue; inde uadit ad duas metas veteres, vbi tercia est noua; deinde procedit inferius versus partem meridionalem, vbi sunt due mete angulares veteres et tercia noua, vbi separantur finaliter terre et mete Egidij prenotati et Cruciferorum de Dada, et iunguntur metis Comitis Laurencij de predicta villa Dada; inde iuxta viam quandam diuertendo ad partem occidentalem peruenit ad duas metas antiquas et tercia est noua; deinde uadit ad magnam arborem piri, sub qua est meta antiqua et alia noua; de qua arbore piri procedit directe versus occidentem per medium virgulti ad paludem Vegsar vocatam, vbi sunt due mete antique et tercia noua, et sic mete terre populorum de Igol terminantur; exinde transiens paluclem versus partem occidentalem uadit inferius iuxta locum feneti, et iungitur metis populorum de Rakusy, vbi inter duas paludes in angulo est noua meta; deinde iuxta locum feneti ad occidentem parum eundo in dumo salicis in medio prati iuxta veterem metam est noua, et sic mete Comitis Laurencij a metis terre populorum de Rakusy terminantur et iunguntur metis populorum Abbatis Monasterij Sancti Jacobi de Zelyz de villa Tathum, vbi per medium feneti vadit ad partem septemtrionalem, et in arbore salicis est meta; abinde procedens versus partem septemtrionalem iuxta paludem est meta antiqua et alia noua; abhinc progrediens versus aquilonem sunt due mete antique et tercia noua; deinde tendens ad partem occidentalem in magno spacio lunt due mete antique et tercia noua; abhinc de puteo Somkut diuertit versus partem orientalem, vbi sunt due mete antique et tercia noua: exinde vergens similiter versus meridionalem sunt quinque mete et sexta noua; abinde tendens ad partem occidentalem sunt quatuor mete quinta noua; deinde procedens ad partem meridionalem iuxta uiam graminosam sunt quatuor mete et 232quinta noua; inde progrediens similiter ad partem meridionalem peruenit ad tres metas autiquas, vbi quarta est noua; inde tendens similiter ad occidentalem perueniet ad tres metas antiquas, vbi quarta est noua; abinde eundo ad occidentem perueniet ad tres metas antiquas, vbi quarta est noua; exinde progrediens ad partem meridionalem perueniet ad quinque metas veteres, vbi sexta; est noua; inde procedens versus partem occidentalem perueniet ad, tres metas antiquas, vbi quarta est noua, et finiuntur mete populorum Monasterij Sancti Jacobi de villa Tatum, et iungitur metis populorum de villa Achad; inde parum eundo vadit ad duas metas antiquas, vbi mete populorum de Achad terminantur, et iungitur metis populorum Comitis Johannis filij Pouce, vbi in augulo silue iuxta uiam sunt due mete antique et tercia noua; item tendendo ad orientem iuxta viam in augulo silue sunt tres mete antique et quarta noua; inde parum eundo ad partem septemtrionalem sub arbore pomi sunt due mete antique et tercia noua; abhinc parum eundo in uia cruce signata est meta antiqua et alia noua; item procedens ad aquilonem sunt due mete veteres et tercia noua; abhinc tendendo ad partem septemtrionalem perueniet ad quatuor metas antiquas, vbi quinta est noua; dehinc procedens versus partem occidentalem sunt tres mete antique et quarta noua; abbinc parum eundo ad aquilonem sunt due mete antique et tercia noua; abinde parum eundo sub arbore nucum sunt due mete antique et tercia noua; deinde vergens ad aquilonem peruenit ad quatuor metas antiquas, vbi quinta est noua; abinde diuertens ad partem occidentalem perueniet ad duas metas antiquas, vbi tercia est noua; et sic mete populorum de Rakusy terminantur, et incipit tenere metas ville Posony cum metis Comitis Johannis prenotati; abinde prosiliens viam tendendo ad aquilonem perueniet ad duas metas antiquas, vbi tercia est noua; abhinc parum eundo sunt due mete veteres et tercia noua; exinde eundo ad monticulum ad occidentem sunt quatuor mete antique et quinta noua; abhinc diuertens ad partem septemtrionalem perueniet ad duas metas antiquas et terciam nouam; inde parum eundo sunt due mete antique et tercia noua; deinde ad occidentem, vbi quatuor mete sunt antique et quinta noua; abinde eundo ad aquilonem perueniet 233ad tres metas angulares, vbi mete quinque posseasionum, Igol videlicet, duarum villarum villarum Posony vocatarum, Burhud et Rakusy finaliter terminantur. Prima meta possessionis Belch vocate incipit a parte orientali in palude Vegsar apud pontem, et vadit ad viam magnam directe ad occidentem, vbi sunt due mete noue, et incipit tenere metas cum populis Reginalibus; abhinc ascendens ad monticulum ad occidentem perueniet ad duas metas antiquas et duas nouas; deinde exiens de uia parum eundo sunt tres mete veteres et due noue; abhinc procedens modicum iuxta eandem magnam viam in latitudine vnius iugeris sunt due mete antique et due noue, separantes a populis Reginalibus; deinde parum procedens iuxta eandem magnam uiam versus occidentem sunt due mete terree antique et due noue; abhinc procedit ad partem meridionalem iuxta quandam viam, et sub arbore ilicis sunt due mete veteres et tercia noua; deinde vergens versus occidentem in angulo virgulti sunt due mete antique et tercia noua; abhinc tendit versus meridiem, et in loco fenili in dumo, quod wlgariter rekethya nuncupatur est antiqua meta, et alia noua separans a populis Reginalibus; hinc tendit ad ecclesiam Sancti Martini, et ascendit ad ecclesiam ad magnam uiam, et ibi sunt due mete; et in magna via vadit ad partem occidentalem; et inde vadit vsque ad viam, que tendit ad aquilonem, et ibi sunt due mete, et uadit vsque ad terram eiusdem Ecclesie, ibi sunt due mete; et descendit in medium prati ad occidentalem; et inde descendit in medio prati ad partem meridionalem vsque ad magnam uiam; et exit de prato et descendit ad metam pomi arboris, et ibi sunt due mete; et inde circuit vnum nemus, quod wlgo vocatur Kocos a meridiano vsque ad metam Guth; deinde procedens versus occidentem iuxta virgultum est antiqua meta et alia noua, que separans modo supradicto; abhinc tendens ad meridiem in angulo virgulti sunt due mete antique et vna noua; inde procedens versus occidentem sunt due mete antique et tercia noua; vbi mete populorum Reginalium exercituancium finiuntur, et incipit tenere metas cum populis Custodis Albensis; deinde procedens versus occidentem sub arbore piri iuxta fossatum sunt due mete antique et tercia noua, obi mete populorum custodialium finiuntur, et iunguntur metis 234populorum Reginalium iterato; abhinc vadit versus partem septemtrionalem, vbi sunt quatuor mete veteres et quinta noua, ubi mete terre populorum de Guth finiuntur, et iunguntur metis populorum Reginalium de villa Iris; abhinc procedens versus partem septemtrionalem sunt quatuor mete veteres et quinta noua; deinde vadit ad occidentem per continuas metas antiquas et nouas perueniet ad locum feneti, et in medio eiusdem feneti in arbore salicis est meta; inde parum ascendens ad monticulum sunt mete noue et antique; abhinc diuertens ad partem septemtrionalem sunt mete noue et antique, vbi mete populorum exercituancium Reginalium finiuntur; abhinc tendens ad magnam viam, iuxta quam in dumo salicis sunt mete antique et noue, vbi iungitur metis populorum de Pothlon; et per eandem magnam viam eundo ad partem orientalem per metas veteres et nouas continuas perueniet ad quatuor metas antiquas, vbi quinta est noua; et transiens ipsam viam vergit ad aquilonem, vbi sunt mete antique et noue; abhinc diuertit ad orientem, et iuxta viam sunt tres mete antique et vna noua; deinde procedens ad partem septemtrionalem sunt tres mete veteres et vna noua, et sic mete populorum de Pothlon terminantur, et iunguntur metis terre populorum de Achad; inde procedens ad partem septemtrionalem perueniet ad duas metas veteres, vbi vna est noua sub tribus arboribus ilicis; tendendo ad aquilonem perueniet ad uiam, vbi sunt mete antique et noua; et eundo per uiam ad orientem perueniet ad quatuor metas antiquas, vbi quinta est noua, et mete populorum de Achad finiuntur, et tangit metas populorum de Thatim; et prope uiam eundo ad orientem sunt mete antique et noua, vbi mete populorum de Thatim finiuntur; demum ascendens per uiam ad montem, vbi sunt tres mete, per quas iungitur metis populorum preconum Reginalium; abhinc procedens inferius per uiam ad orientem sunt tres mete veteres et quarta noua; deinde eundo ad aquilonem sunt mete antique et noua, vbi mete preconum finiuntur, et incipit tenere metas cum populis Cruciferorum Hospitaliorum de Dada, vbi est meta magna; et eundo ad orientem perueniet ad arborem piri cruce signatam, vbi est meta antiqua et noua; abhinc veniet inferius per nemus ad arborem ilicis cruce signatam, vbi meta est noua prope paludem 235Vegsar; et eundo supra ad aquilonem iuxta pratum est meta terrea noua, vbi mete populorum de Belch finaliter terminantur, et incipiunt mete populorum de Kosuk; et transiens paludem ad orientem in terra arabili in monte iuxta viam sub arbore ilicis sunt mete antique et noua; deinde descendit inferius, et iuxta viam est meta noua; abhinc eundo per uiam inter nemus ad aquilonem perueniet ad locum feneti; abinde eundo similiter ad aquilonem perueniet ad duas metas veteres, vbi vna est noua, et finiuntur mete Cruciferorum de Dada, et iunguntur metis populorum de Dada; abhinc vadit ad orientem, sub arbore piri sunt mete antique et noua; dehinc vergit similiter ad orientem, et trasit locum feneti, et vadit in uia parum, quam transiens ascendit ad monticulum ad orientem, vbi sunt mete antique et noua; abhinc parum eundo iuxta viam sunt mete antiqua et noua, vbi mete populorum de Dada finiuntur, et iungitur metis Cruciferorum iterato; abhinc accedit versus orientem, vbi sunt mete antique et noua; et sic mete Cruciferorum finiuntur, et incipit tenere metas cum terra Belyud; et eundo versus meridiem sunt mete antique et noua; abhinc eundo ad occidentem sunt vie antiqua et noua; dehinc eundo ad meridiem per uiam sunt mete antiqua et noua; abhinc declinat ad orientem, vbi sunt mete antiqua et noua; inde procedens versus meridiem sunt mete antiqua et noua, et sic mete terre Belyud finiuntur, et incipit tenere metas cum Preposito de Bukensumlio (Bakonsomlyó); abhinc vergit versus meridiem per continuas metas antiquas et nouas, et peruenit ad metas angulares, vbi est meta noua, et sic mete Prepositi de Bukensumlou finiuntur et iunguntur metis nobilium de Vzd; abhinc procedens ad meridiem iuxta paludem sunt mete antiqua et noua; deinde veniet ad occidentem ad quinque metas antiquas et vnam nouam; abhinc parum eundo sunt mete antiqua et noua; deinde procedit versus meridiem, vbi sunt mete antique et noua; demum tendens versus occidentem, vbi sunt mete antiqua et noua; et inde procedit versus meridiem in via ad magnum fossatum, vbi mete nobilium de Vzd finiuntur, et iunguntur metis terre Capituli Albensis, vbi sunt tres mete veteres et vna noua; dehinc per fossatum eundo ad occidentem sunt due mete veteres et vna noua; et sic cadendo ad uiam vadit 236ad meridiem ad puteum, et transit ad paludem, et in iunctura duarum aquarum, que vadit de Kosuk et de Vegsar vocata, est meta antiqua et noua, vbi mete Capituli Albensis finiuntur, que quidem aque, videlicet Vegsar per medium diuiditur in prato inter populos de Kosuk, et populos Reginales de Busu, et sic mete populorum de Besse finiuntur; abhinc procedens ad aquilonem et per medium aque Vegsar perueniet ad capitalem metam de Bele, et sic mete ipsarum duarum villarum inclusiue terminantur. He sunt mete populorum de Kosuk Chakan vocate: Prima incipit a parte orientali de palude Vegsar a loco molendini Cruciferorum de Dada; inde vadit ad occidentem, vbi iuxta uiam est meta noua, et sic mete ipsius Cruciferi finiuntur, et incipit tenere metas cum populis Monasterij de Zelyz de villa Tatun; inde versus aquilonem procedens per metas continuas antiquas et nouas perueniet ad angulum silue, et sunt due veteres mete et vna noua, vbi mete populorum Monasterij predicti finiuntur, et iunguntur metis Comitis Laurencij de Dada; vnde procedens in via per medium nemoris cadit ad paludem Vegsar, et sic veniendo per mediam paludem cadit ad metam priorem in loco molendini, et ibi terminatur. Item cursus metarum predicte terre Eche hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte meridionali in magna via, que procedit per pontem iacentem in fluuio Kopus, tendit vsque uiam, que vocatur Beseneuuta, que relinquitur; exinde super eandem viam magnam progrediens ad partem meridionalem directe ad duas metas, que erecte sunt iuxta ipsarc viam circa arbores Rusci, scilicet gyurtyamfa ex vtraque parte in terra Custodis Ecclesie Albensis a parte orientali, ex alia in ipsa terra Eche a parte occidentali; deinde vadit super eandem viam ad duas metas ad montem ascendendo directe, que erecte sunt similiter circa duas arbores fagy in terra Custodis, et tylie in terra Eche; vnde progreditur ad duas metas directe supra eandem viam, que sunt erecte in exitu silue circa arborem fagy magnam in terra Custodis predicti, et arboris Rusi in terra Eche: vnde super predictam viam descendit ad quendam fluuium, (iuxta) quem fluuium, vt dictum est, stat arbor que vocatur gyumulchenfa, vbi distingitur ipsa terra Eche de terra Stephani filij Lydork, que est meta capitalis; inde 237directe vadit ad duas metas ad partem occidentalem; quantum iactus cambuce potest augere, que erecte sunt in medio prati, et separant terram Eche a terra Ecclesie Sancti Jacobi; exinde reuertitur directe ad aquilonem in riuulo paruulo, et ascendit ad montem, vbi terminatur ipse riuulus; vnde progreditur alcius ad montem ad, partem aquilonem ad altam arborem piri; inde descendit ad profundum riuulum ad quandam vallem, iuxta quam declinat ad partem occidentalem ad fluuium qui vocatur Gerenche, qui fluuius uadit ad Kopus directe ad partem occidentalem circumeundo ipsam terram Eche, in quo fluuio tria sunt molendina, et in medio eiusdem terre vna vinea; per quem fluuium Gerenche transit ad fluuium per Kopus, qui vocatur Lapsa, in medio cuius fluuij vadit ad partem occidentalem vsque terram Castri Symigiensis, de qno reuertitur ad partem orientalem in longitudine vnius iugeris ad quandam viam, vbi erecte due sunt mete, que separant ipsam terram Eche a terra Castri Symigiensis; item vadit directe ad quandam siluam ad partem orientalem, quam siluam circuit a parte superiori, et vadit ad tres metas, que disgregant ipsam terram Eche de terra Castri Symigiensis, et de terra Ecclesie Sancti Nicolai de Alba, que est terra capitalis; inde circa eandem siluam descendit per quandam uiam ad partem meridionalem ad duas metas, que erecte sunt circa arbores piri duas, distingendo terram Eche de terra Ecclesie Sancti Nicolai; vnde directe descendit ad fluuium Kopus sepe dictum, in quo eciam tria sunt molendina; et sic mete predicte Eche terminantur. Nos itaque ipsorom Petri et Marcelli Comitum iustis peticionibus inclinati, cursus metarum possessionum predictarum in litteris dicti Capituli Budensis contentos auctoritate presencium confirmamus, dupplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus venerabilis viri Magistri Nicolai, Electi Ecclesie Albensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono, Regni autem nostri anno octauo.

(I. Lajos királynak 1367. „Bude feria quarta proxima ante Dominicam Oculi” kiadott megerősítő okmányából, melyet kért „Comes Nicolaus de 238Kuzwk officialis et procurator religiosarum dominarum sanctimonialium Claustri Beate Virginis de Insula Leporum, vice et nomine earundem dominarum suarum”; a budai kir. kamarai levéltárban.)