158. A János comes Isipnek fia és Ochuz comes közt Ghuana birtokra vonatkozó egyenetlenségben eljáró választott birák jelentése Péter nádorhoz. 1278. körül.

Nos Ladizlaus Comes de Scepus damus pro memoria, quod filij Philpus, Abraam uidelicet et frater eiusdem Ladizlaus, et filij Ehelleu Detricus et Dominicus et Bech conquesti sunt domino Regi Ladizlao, quod unam particulam terre ipsorum, quam ab antea parentes et auunculi ipsorum possederunt, populi de Vrbo indebite eosdem molestarent pro eadem terra. Ipse uero dominus Rex precepit nobis in litteris suis, quod accedemus super dictam terram, et inter eos plenam iusticiam ordinaremus. Nos vero ex precepto domini nostri Regis, et sicut eciam in litteris eiusdem domini Regis uidimus contineri, accessimus ad predictam terram una cum vicinis et commetaneis diete terre, et cum tota prouincia; aduenientibus uero populis de Vrbo nobis non contradixerunt. Nos uero ponentes metas super supradictam terram circa ueteres metas; cuius terre prima meta incipit a parte orientali circa unum fluuium, et in angulo ereximus metam, et circa eundem fluuium est secunda meta; et inde ascendit ad caput fluuii, transit uiam Leucha ad Bicere; nullo nobis contradicente ereximus metas, et ipsam terram statuimus filiis Philippi, Abraam et Ladizlao, et filijs Elleu, Detrico, Dominico et Bech perpetuo possidendam; et sic litteras presentes sigillo nostro sigillauimus. Datum anno Domini MşCCş septuagesimo octauo.

(László király 1278-ki megerősítő okmányából, mint fentebb 140. sz. a.)