152. A szepesi káptalannak ugyanazon eladást tárgyazó más kiadványa. 1278.

Nos Magister M. Diuina miseracione Prepositus de Zepus memorie commendantes significamus vniuersis presencium per tenorem, quod coustituti in nostri presencia Anthaleus filius Ysyp cum filio suo Stephano ex parte vna, ex altera vero Magister Jacobus, Lector Ecclesie Sancti Martini et plebanus de Villa Latina, vna cum fratribus suis, idem Anthaleus retulit nobis, quod villam suam Regyoulch vocatam cum omnibus vtilitatibus suis, quam idem Anthaleus et sui heredes heredumque successores ex donacione domini B. Regis 215inclite memorie iure hereditario possidere dinoscebantur, vendidit plebano supradicto ac fratribus suis pro sexaginta marcis minus tribus marcis; quam quidem solucionem dictus plebanus et fratres eiusdem coram nobis antedicto Anthaleo plene et integre persoluerunt. Assumpsit eciam idem Anthaleus et filius eiusdem, quod priuilegium domini B. Regis et omnia instrumenta, nec non et munimenta, que supradicta villa habere dinoscebatur, ad manus sepedicti plebani et fratrum suorum statuerent. Si qua vero non statuerent, de cetero nullius essent vigoris et momenti. Obligarunt eciam se ijdem Anthaleus et filius eiusdem, ut quicunque inpulsaret eundem plebanum ac fratres eiusdem super dicta hereditate, expedire tenerentur secundum Regni consuetudinem approbatam. Et vt facti series robur optineat, dictus Anthaleus et filius eiusdem obligarunt se coram nobis, prenominato plebano et fratribus eiusdem cum priuilegio domini Regis hereditatem supradictam confirmare. Datum anno Domini MşCCş septuagesimo octauo.

(IV. László királynak 1281-ki megerősítő okmányából, mint alább.)