137. IV. László királynak Thezaar nevű birtokot tárgyazó adománya Jaak nemzetségbeli Jaak számára. 1278.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Deposcunt merita et fidelitates exigunt Corone Regie deuotorum, ut eorum peticionibus tanto feruencius sui fauoris gracia occurrat Regia Celsitudo, quanto se fidelitate prompciores in Regni negocijs magistra rerum experiencia docuerunt. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Comes Petrus filius Dorogh vna cum fratribus suis, Laurencio scilicet et Nicolao ad nostram accedentes presenciam a nobis instanter pecijt et deuote, vt quandam terram Zekulhyd vocatam, quam suam et progenitorum suorum esse hereditariam asserebat, ac tempore Tartarorum alienatam, et per Comitem Paulum ac filios eius, Nicolaum scilicet, Vaenadam, Comitem Stephanum et Geregen occupatam potencialiter et detentam, sibi et suis fratribus restituere dignaremur. Nos itaque attendentes fidelia merita et meritoria ipsius Petri et fratrum suorum obsequia, quibus dinoscuntur in diuersis expedicionibus ac varijs Regni nostri negocijs arduis multipliciter claruisse; considerantes maxime, quod idem Petrus in bello, quo Rege Bohemorum interempto felicem fauente Domino sumus victoriam consecuti, in prima acie pro fidelitate nobis debita et Corone fortune uiribus se committens laudabiter cunctis videntibus dimicauit. Recensentes eciam dampnabilem infidelitatis reatum 197predictorum filiorum Pauli Comitis, in quem non solum inclite recordacionis domini Stephani patris nostri, Serenissimi Regis Hungarie, verum eciam temporibus nostris se miserabiliter ingesser unt; dum idem Gregen, vt predictorum fratrum suorum Nicolai et Stephani facta attrocia velut notoria, nostre se Maiestati cum suis complicibus opponere ausu temerario non formidans, vastus et incendia per Regnum nostrum velut hostis publicus exercuit incessanter, qui tandem captus, et in nostra redactus vincula, dampnacionem sustinuit mortis per nostre sentencie calculum iuxta suorum exigenciam (de)meritorum. Cum decens sit et conueniens bonis premia elargiri, malis vero supplicia debita irrogari; volentesque prefati Petri peticionibus assurgere grato cum fauore, qui in quadam expedicione predicti gloriosi Regis Stephani patris nostri sub Budum, relacionibus veridicis, fertur letale wlnus dimicando cum hostibus excepisse: dictam terram Zekulhyd cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs eidem Petro et fratribus suis nominatis ac eorum heredibus in premium laudabilium meritorum, ac in recompensacionem dampnorum et destructionum possessionum eorundem, que dictus Gregen eis fecisse et intulisse dicitur, dum ipsi in predicto nostro essent exercitu, dedimus et contulimus, quin poc ius restituimus et reddidimus, velut ipsorum, vt dicitur, hereditariam perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine robore communitas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Johannis Doctoris Decretorum, Prepositi Budensis, Electi Ecclesie Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini MşCCş septuagesimo octauo, kalendis Septembris, Regni autem nostri anno septimo.

(Robert Károly királynak 1317. tertio idus Decembris kiadott privilegiumából, melyet „Magistri Iwahun et Petrus fillij Magistri Petri filij Dorugh de genere Guthkeled” kinyerték; s mely ugyan Robert Károly királytól 1323. „sexto idus Decembris” ujabb pecsétje alatt, és Zsigmond királytól 1401. „vndecimo kalendas mensis Maii” melyet „Egregius vir Magister Dauid filius Martini de Albeus Comes noster Zolyensis in sua nec non Magistrorum Laurencij fratris sui concarnalis, et Petri filij Mychaelis de Dob personis” kért privilegialis formában; a budai kir. kamarai levéltárban.)