134. IV. László király megerősiti a nyúlszigeti apáczazárdát a neki Péter, Uza fiától hagyományozott javak birtokában. 1277. körül.

Nos Biter Comes de Zoulum damus pro memoria, quod nos litteras domini Regis nobis preceptiuas recepimus in hunc modum: vt personaliter accederemus ad faciem terre Numsyr vocate, et perambulantes per metas antiquas Mathie filio Andree de Turoch statueremus possidendam. Cuius preceptis nos obtemperantes, accedendo ad faciem dicte terre, perambulauimus in metis antiquis et statuimus possidendam Mathiae supradicto. Cuius terre ordo metarum talis est: Prima meta incipit vulgo in Harmansar tendens ad berk, vbi semita metas in commetaneitate ville Gay distingit; et per medium ipsarum duarum metarum descendit in semita, et vadit ad magnam viam, ubi sunt mete; inde venit uersus occidentem descendendo per eandem viam, uenit ad arbores tulgfa, sub quibus sunt terree mete; inde per eam inferius descendendo sunt mete in vtraque parte vie; inde descendens continuantur terre sacerdotis Sancti Michaelis, vbi sunt mete; inde saliens tendit uersus septemtrionem, et venit ad viam, que ducit ad syluam, vbi sunt mete; inde reflectitur versus occidentem, et venit ad arborem pomi, sub qua est meta; inde veniens cadit ad fluuium Surnuncha, vbi sunt mete; inde descendens per ipsum fluuium uersus septemtrionem uenit ad salices, sub quibus sunt mete, vbi exit de flumine antedicto uersus orientem, uenit ad magnam viam, vbi sunt mete; ubi continuantur terre Diwek; inde declinans uersus septemtrionem per eandem viam descendendo in spacio sunt mete; inde extra tendens uersus orientem venit ad fluuium Surnocha, vbi sunt mete; ibi transiens fluuium Surnocha uenit per syluam ad arborem pomi, sub qua est meta, ibi erunt commetanei filij Wydas; inde exit de sylua et venit ad metas terreas, vbi separat de terra Moys et filijs Wydas; inde venit ad viam, et eundo per eam venit ad duas metas; inde venit ad salicem, 194sub qua est meta, vbi separat a Janko et Moys; inde tendit versus occidentem, in ipso potok descendendo venit ad salices, sub quibus sunt mete; inde extra tendens versus meridiem per viam eundo venit ad arbores tulgfa, sub quibus sunt mete; iude venit et cadit ad fluuium Marza, vbi sunt mete; ibi ascendendo per ipsom fluuium versus orientem venit ad metas, vbi separat a villa Roxa; inde venit ad metas, vbi fluuius Marza binatur; inde ascendit per eundem versus meridiem in paruo saliendo de ipso in via sunt mete; inde tendit per eandem viam versus orientem, venit ad arborem zylfa, vbi est meta; et inde venit ad alpes magnas, vbi fons Regius inter petras habetur; et ibi terminatur. Ideo litteras nostras ad premissum factum concessimus et firmitatem, vt domini preceptum valeamus adimplere. Datum in die Sancti Georgij anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo.

(IV. László királynak 1278-ki megerősitő okmányából, mint alább 144. szám alatt.)