126. A somogyi konventnek bizonyságlevele, hogy János comes Mogoreyban lévő birtokának határaira nézve az ottani várnépekkel barátságosan egyezkedett. 1277.

Nos Capitulum Ecclesie Zagrabiensis significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Comite Gardun filio Gardun cum Wlkuzlao fratre eiusdem a parte vna, ex altera vero Georgio filio Branich, cum Mark, Fyle, Selk, Ete, Prohan et Pows fratribus suis coram nobis personaliter constitutis, ijdem retulerunt fecisse tale concambium super quibusdam ipsorum possessionibus inter ipsos; videlicet quod dictus Georgius, et fratres sui prenominati, terram ipsorum in capite fiuuij Lona existentem, cum castro in eadem terra existenti, et omnibus alijs vtilitatibus et pertinencijs eiusdem terre dedissent et contulissent predictis Comiti Gardun et Wlkuzlao fratri eiusdem, et per eos suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam, sub eisdem signis et terminis, quibus eam hactenus possederunt. In cuius 184terre seu possessionis sue concambium predicti Gardun Comes et Wlkuzlaus frater eiusdem de consensu et assensu proximorum suorum tres villas ipsorum: Vztricha, Prisnicha, Bisicha uocatas similiter cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs ipsarum villarum predictis Georgio et fratribus suis prenotatis dederunt et contulerunt sub eisdem signis et terminis, quibus hactenus predictas villas possederunt in filios filiorum pleno iure in perpetuum possidendas. Verum quia possessio Georgij et fratrum suorum mayoris erat valoris, ijdem Gardun Comes et frater suus antedicti triginta marcas denariorum Banalium predictis Georgio et fratribus eiusdem superaddiderunt, quas confessi sunt siuginas cum singulis quinque pensis computatas, ab eisdem plenarie recepisse. Interuenit eciam, quod si aliquam parcium super possessionibus partis alterius processu temporis per quempiam impeti uel molestari contingeret, pars altera exyedire tenebitur proprijs laboribus et expensis. Vt ergo huiusmodi concambium robur optineat perpetue firmitatis, presentes ad instanciam parcium concessimus litteras sigilli nostri robore communitas. Datum anno Domini MşCCşLXXş septimo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös-violásszinű selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)