111. IV. László király nevezetes adománya Biberstaini Otto számára. 1277.

Capitulum Ecclesie Wachiensis omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostenduntur, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod coram nobis constitutis nobilibus viris ab vna parte Leustachio de genere Zolnuk pro se et pro Paulo fratre suo, Petro cum consanguineis suis, Pousa, Petro filio Theneu pro se et pro dicto patre suo, Gothardo pro se et pro filijs suis Andrea, Kemeit, Dominico, Nicolao; Ladizlao et Stephano, ac pro Petro filio dicti Kemen, et paruulo filio Andree annotati; ab altera uero Petro filio Bulchu; idem Leustachius proposuit, quod de consensu et beneplacita voluntate predictorum consanguineorum suorum, et fratris sui Petri antedicti, dedissent et contulissent de terris suis hereditarijs, quas haberet in terris Bagun et Zobolch vocatis, quartam partem cum suis vtilitatibus et pertinencijs sorori sue Elizabeth et sponso suo, marito ipsius Elizabeth, Petro videlicet supradicto sibi ipsorumque heredibus heredumue successoribus inre perpetuo possidendam, per quempiam nullatenus repetendam; ita tamen, quod de eadem quarta Leustachius prefatus donaticia quartam partem pro alia sorore sua reseruauit Petka. Cosmas de Zeud sponsus Magistri Kiliani, ut dixit, pro ipso Magistro Kiliano coram nobis constitutus, qui Magister Kilianus in vna parte commetaneus terre Bagun esse dicitur, huic condonacioni assensum prebuit et consensum. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium predictarum presentes 166contulimus sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini MşCCşLXXş sexto. Presentibus tamen Magistro Paulo Lectore, Magistro Andrea Cantore, secundo Paulo Custode, et alijs multis ibidem in Ecclesia Beate Virginis Deo humiliter famulantibus et deuote.

(A váczi káptalannak 1327-ki átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)