110. A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy Zolnuk nemzetségbeli Leuszták és rokonai Bagun és Zobolch nevű földeiknek negyedrészét nővérüknek Erzsébetnek és férjének Péternek átengedték. 1276.

Nos P. Prepositus et Capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod cum ad iustam peticionem Hemerichy filij Stephani Bani de genere Chaak ab una parte; Comitis Ladyzlai, Magistri Phylpus et Gregorij filiorum Comitis Clethy ab altera, in Conuentu Waradyensi existencium in persona, et quibusdam nogocijs Regni eos vrgentibus ad nostram presenciam tunc accedere nequiuissent; virum prouidum Stephanum Archidiaconum de Vagh, et Magistrum Mykohem prebendarium Ecclesie nostre Waradynum tranmisissemus, ut quidquid super terra hereditaria eiusdem Hemerici Kurumzew uocata coram eis factum et hordinatum fuerit, nobis 164studeant referre viua voce. Itaque ijdem socij nostri Stephanus Archidiaconus et Magister Mykov, quibus in omnibus et per omnia confidimus, ad nos redeuntes nobis in persona retulerunt viua voce; quod predictus Hemericus filius Stephani Bani coram Abbate et Conuentu Waradyensi in propria persona comparendo, totalem possessionem suam hereditariam Kurumzov uocatam in Comitatu de Barana existentem, contiguam et vicinam possessionibus prenominatorum filiorum Comitis Klethy a parte septemtrionali, occidentali et meridionali adiacentibus, de parte vero orientali terris Ecclesiarum de Bacha, de Cykathor, Thythyl, Zebeguyna et de Wachy uicinantibus, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis, uendidisset pure predictis Comiti Ladyzlao, Magistro Phylpus, et Gregorio filiis Comitis Chethy (igy) ac filiis filiorum suorum pro centum marcis fini argenti ibidem prius numeratis et receptis ab eisdem, irreuocabiliter et iure perpetuo possidendam. Quicunque autem et quandocunque ipsos Comitem Ladyzlaum, Magistrum Phylpus et Gregorium racione dicte possessionis Kurumzov molestare intenderet; idem Hemerykus et sui successores ipsos filios Comitis Clethy tenebitur expedire et per omnia defensare proprijs laboribus et expensis. Et quandocunque ipse Hemerycus filius Stephani Bani personaliter in nostra presencia comparuerit, dabimus litteras nostras priuilegiales secundum presencium litterarum filijs Comitis Clethy antedictis. Datum anno gracie MşCCşLXXş sexto, in quinta feria ante festum Sancti Nykolai.

Kívűl: Super terra Kurmuzov uocata, quam filij Comitis Clethy ab Hemeryco pro centum marcis compararunt.

(Eredetie bőrhártyán, a kívülről oda nyomott zárpecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)