101. IV. László királynak parancsa a székes-fehérvári káptalanhoz, hogy Szil helység határai szabályoztassanak. 1276.

Nus Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus omnibus, quibus expedit presencium per tenorem, quod cum Etburuh filius Georgij de genere Aba esset in articulo mortis, et quasdam possessiones suas Chakan, Beud uocatas et porcionem suam in Zyna sibi prouenientem, domine vxori et filie sue reliquisset seu legasset, nos eidem in huiusmodi possessiunibus suis legatis et dimissis prefatis vxori et filie sue prebere dignaremur Regium consensum et assensum. Verum quia dictus Comes Ethuruh domino Stephano patri nostro karissimo clare recordacionis, nobis ac Regno Hungarie fideles sepius inpenderat famulatus, concessimus, ut idem Comes Ethuruh dictas possessiones suas vxori vel filie sue relinquere et legare possit libere et secure de nostro bene placito et consensu. Datum in villa Mona in Dominica Oculi Mei, anno Domini MşCCşLXXş sexto.

(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára nyomott pecséte lemállott, a nemz. museum kézirati gyűjteményében.)