092. A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy Bikchey és érdektársai, s Endre mester és érdektársai Bikchey helység birtokára és néhány más vitás kérdésre nézve barátságos egyességet kötettek. 1275.

Capitulum Ecclesie Posoniensis significamus quibus expedit vniuersis, quod accedens ad nostram presenciam Jacobus et Ladislaus filij Stephani de Challokuz, asseruerunt et dixerunt, quod quandam villam ipsorum Arus uocatam, circa Homorow existentem, diuisissent, ne pluries inter ipsos rixe emaneant (igy); tali modo, quod de curia ad curiam medietas iam dicte ville cessit Jacobo et suis heredibus, alia vero pats cessit Ladislao nunc dicto, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus. Obligarunt tamen se ipsos tali modo, quod quandocunque Jacobus vel Ladislaus aut ipsorom heredes iam dicte diuisioni contradicerent vel litigarent quoquomodo, ante litis ingressum parti aduerse triginta marcas dare et soluere teneatur. In cuius rey memoriam concessimus litteras nostras patentes sigillo nostro sigillatas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto.

(A pozsonyi káptalannak 1334-ki átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)