089. A budai káptalannak bizonyságlevele Symog és Symodor helységeknek a nyúlszigeti apáczazárda számára történt iktatásáról. 1275.

Excellentissimo domino Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Vngarie Magister L. Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis perpetuam fidelitatem cum oracionibus debitis et deuotis. Vestra nouerit Celsitudo, quod Egidius filius Boyka de genere Herman Officialis nobilis viri Magistri Stephani Comitis Borsiensis, uice et nomine eiusdem domini sui ex una parte; et Domus filius Georgij, Bene et Georgius fratres eius, Welk filius Sebastiani pro se et pro Suk fratre suo, Zubuzlaus filius Botka, et Zaah filius Striza jobagiones Castri Borsiensis ex altera coram nobis constituti dixerunt; ut cum Vestra Maiestas quasdam terras Castri Borsiensis, quarum quedam sunt in Buri, prefato Magistro Stephano contulisset; predicti jobagiones Castri terram eorum hereditariam, quam in Bury dixerunt se habere, et esse mixtam cum terra Magistri Stephani per uos collata, dederint et tradiderint eidem Magistro Stephano titulo permutacionis ita uidelicet, quod Magister Stephanus dederit et assignauerit eis in concambium terre eorum quasdam terras Mohala et Wolkouch uocatas, que dicuntur esse populorum Castri uestri predicti, et in quadam terra Tayna vocata assignauerit eciam eis terram Elka et Thywan populorum Castri predicti; et quia terra jobagionum Castri prefatorum melior et ulilior erat terris eis in concambium assignatis, Magister Stephanus in recompensacionem melioritatis terre eorum soluisset eis quinquaginta marcas, quas ijdem jobagiones Castri affirmarunt ab eodem Magistro Stephano se plenarie recepisse. Item Comes Aladarius pro se et Stephano filio suo, Luca et Zochou filij Joanka de Thayna, Egidius filius Bala pro se et pro Chumurthan, Paulus filius Waro de Kelechen pro Mykone fratre suo, Thyvodor filius Jambur pro se et pro Bense filio Bene, Petrus filius Mysk de Podlusan pro se, pro Petro et Paulo filijs Sysk, Stefk filius Bozycha pro se, pro Sebe et Marcello filijs Enese, Nicolaus filius Endre de Zeg, Barnabas filius Thome, Rombud, Morwch filius Mortunus de Korsan pro se et patre suo Mauricio, fratre suo Albeuch, pro fratre patris sui, et Mykus de Wolkouch filius Pakan pro se, pro Baas fratre suo, Kesart filius Zata de En pro se, pro patre suo et Legen fratre suo, jobagiones eiusdem Castri uestri Borsiensis ad nostram accedentes presenciam, huiusmodi permutaciones terrarum predictarum inter Magistrum Stephanum et jobagiones Castri uestri superius nominatos, confessi sunt eis presentibus et consencientibus esse factas. Datum tercio idus Octobris.

(IV. László királynak 1275-ki megerősítő privilegiumából, mint fentebb 74. sz. a.)